Charter Document - 00880859

Charter Document - 00880859


Charter Number: 00880859
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1341
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod nos Iohannes Stace de Gestingthorpe et Agatha uxor mea dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Thome Stace fratri meo et Dionisie uxori eius unam peciam curtilagii cum quadam domo desuper edificata quam habuimus ex dono et feoffamento Ricardi de Othelesho in villa de Gestingthorpe predicta et iacet inter mesuagium predicti Ricardi apud le Schyngledecrouch et regale cheminum ducens de parva Mapeltrestede versus [ecclesiam] de Gestingthorpe predictam et predicta pecia curtilagii cum suis pertinentiis continet in longitudine quatuor particas et dimidiam cum quarterio unius partice et in latitudine duas particas et dimidiam ut patet per metas et bundas ibidem undique existentes habend et tenend totam predictam peciam curtilagii ut supradictum est predictis Thome et Dionisie uxori sue heredibus et assignatis eorum de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta imperpetuum Et nos predicti Iohannes et Agatha uxor mea et heredes nostri totam predictam peciam curtilagii et domum predictam cum omnibus suis pertinentiis predictis Thome et Dionisie uxori sue heredibus et assignatis eorum contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum et defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Ricardo de Othelesho Thoma atte Park Ricardo de Chelmesho Thoma warde Simone Chans et aliis Datum apud Gestingthorpe die dominica proxima post festum sancti Gregorii pape anno regni regis Edwardi tercii a conquestu quintodecimo

Markups

Names Markup:




Sciant presentes et futuri quod nos Iohannes Stace de Gestingthorpename et Agatha uxorname mea dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Thome Stace fratriname meo et Dionisie uxoriname eius unam peciam curtilagii cum quadam domo desuper edificata quam habuimus ex dono et feoffamento Ricardi de Otheleshoname in villa de Gestingthorpe predicta et iacet inter mesuagium predicti Ricardiname apud le Schyngledecrouch et regale cheminum ducens de parva Mapeltrestede versus [ecclesiam] de Gestingthorpe predictam et predicta pecia curtilagii cum suis pertinentiis continet in longitudine quatuornumeral particas et dimidiam cum quarterio uniusnumeral partice et in latitudine duasnumeral particas et dimidiam ut patet per metas et bundas ibidem undique existentes habend et tenend totam predictam peciam curtilagii ut supradictum est predictis Thomename et Dionisie uxoriname sue heredibus et assignatis eorum de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta imperpetuum Et nos predicti Iohannesname et Agatha uxorname mea et heredes nostri totam predictam peciam curtilagii et domum predictam cum omnibus suis pertinentiis predictis Thomename et Dionisie uxoriname sue heredibus et assignatis eorum contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum et defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Ricardo de Otheleshoname Thoma atte Parkname Ricardo de Chelmeshoname Thoma wardename Simone Chansname et aliis Datum apud Gestingthorpe die dominica proxima post festum sancti Gregorii pape anno regni regis Edwardi tercii a conquestu quintodecimo