Charter Document - 00880763
Charter Number: | 00880763 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1235 - 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alicia ad Nemus filia Willelmi filii Reineri dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalem et fratribus eiusdem domus pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum duas acras terre mee cum pertinentiis in villa de Gestingthorpe in Essex[] que iacent in campo qui vocatur Cotefeld[] unde unum capud abuttat super terram Willelmi filii Iohannis et aliud super cruftam qui vocatur Redinge et la Lee in liberam et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et quiescius potest dari alicui domui religionis reddendo tamen pro me et heredibus meis Alano de Goldingham et heredibus suis annuatim octo denarios ad duos terminos videlicet ad Pascha quatuor denarios et ad festum sancti Michaelis quatuor denarios pro omnibus serviciis et Galiene filie Willelmi filii Radulphi de Leffeldewelle unum obolum per annum ad servicium domini regis pro omnibus serviciis Et ego Alicia predicta et heredes mei warantizabimus predictam terram cum pertinentiis prefate domui et fratribus eiusdem domus Deo servientibus contra omnes homines et feminas imperpetuum Hiis testibus domino Ingelero de Campolupo Hugone de Lassandr[] Roberto de Wicham Rogero filio Galfridi Willelmo forestario Hugone filio Willelmi Roberto ad Mariscum Willelmo Ioye Waltero pincerna Iohanne forestario Willelmo de Bumstede Rogero de Besevile et multis aliis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Alicia ad Nemus filia Willelmi filii Reineriname dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalemname et fratribusname eiusdem domus pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum duas acras terre mee cum pertinentiis in villa de Gestingthorpe in Essex[] que iacent in campo qui vocatur Cotefeld[] unde unum capud abuttat super terram Willelmi filii Iohannisname et aliud super cruftam qui vocatur Redinge et la Lee in liberam et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et quiescius potest dari alicui domui religionis reddendo tamen pro me et heredibus meis Alano de Goldinghamname et heredibus suis annuatim octo denarios ad duos terminos videlicet ad Pascha quatuor denarios et ad festum sancti Michaelis quatuor denarios pro omnibus serviciis et Galiene filie Willelmi filii Radulphi de Leffeldewellename unum obolum per annum ad servicium domini regis pro omnibus serviciis Et ego Alicianame predicta et heredes mei warantizabimus predictam terram cum pertinentiis prefate domui et fratribus eiusdem domus Deo servientibus contra omnes homines et feminas imperpetuum Hiis testibus domino Ingelero de Campoluponame Hugone de Lassandrname[] Roberto de Wichamname Rogero filio Galfridiname Willelmo forestarioname Hugone filio Willelminame Roberto ad Mariscumname Willelmo Ioyename Waltero pincernaname Iohanne forestarioname Willelmo de Bumstedename Rogero de Besevilename et multis aliis