Charter Document - 00880724

Charter Document - 00880724


Charter Number: 00880724
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Otho filius Willelmi salutem in Domino Noveritis me remisisse et quietum clamasse de me et heredibus meis imperpetuum Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et eiusdem domus fratribus pro salute anime mee totum ius et clameum quod habuimus vel habere poterimus in illis quatuor acris terre cum pertinentiis que Simon de Oddewell[] dicte domui hospitalis dedit que videlicet iacent in Langemere inter terram que quondam fuit Gilberti de Oddewell[] et fossatum alterius Langemere in liberam et perpetuam elemosinam reddendo tamen inde michi et heredibus meis per annum sex denarios pro omnibus serviciis et secularibus demandis Et ut hec mea remissio quieta clamacio rata et stabilis imperpetuum permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero de Creppinges Godefrido de Lyston[] Willelmo filio Willelmi Gilberto filio Henrici Gilberto filio Othonis Willelmo de Kerevile Rogero de Bosevile Roberto de Chelmeshoo Willelmo de Bumstede Waltero de Bellocampo et multis aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Otho filius Willelminame salutem in Domino Noveritis me remisisse et quietum clamasse de me et heredibus meis imperpetuum Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalemname et eiusdem domus fratribusname pro salute anime mee totum ius et clameum quod habuimus vel habere poterimus in illis quatuor acris terre cum pertinentiis que Simon de Oddewellname[] dicte domui hospitalis dedit que videlicet iacent in Langemere inter terram que quondam fuit Gilberti de Oddewellname[] et fossatum alterius Langemere in liberam et perpetuam elemosinam reddendo tamen inde michi et heredibus meis per annum sex denarios pro omnibus serviciis et secularibus demandis Et ut hec mea remissio quieta clamacio rata et stabilis imperpetuum permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero de Creppingesname Godefrido de Lystonname[] Willelmo filio Willelminame Gilberto filio Henriciname Gilberto filio Othonisname Willelmo de Kerevilename Rogero de Bosevilename Roberto de Chelmeshooname Willelmo de Bumstedename Waltero de Bellocamponame et multis aliis