Charter Document - 00880713

Charter Document - 00880713


Charter Number: 00880713
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus filius Willelmi filii Othonis dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewelle et Mergerie uxori sue pro homagio et servicio suo et pro viginti solidis quos michi dederunt in gersumam totam terram que fuit Henrici cuteman in villa de Gestingthorpe et totam gravam similiter cum omnibus pertinentiis suis sine ullo retenemento excepto prato habendas et tenendas de me et heredibus meis illis et cuicumque dare legare vendere assignare vel invadiare voluerint reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duos solidos ad duos terminos anni scilicet ad Pascha duodecim denarios et ad festum sancti Michaelis duodecim denarios pro omni servicio consuetudine auxilio et exaccione salvo servicio domini regis videlicet ad scutagium viginti solidorum duos denarios et ad plus plus et ad minus minus Ego vero Gilbertus et heredes mei warantizabimus predicto Simoni et Margerie uxori sue et eorum assignatis totam terram predictam et gravam cum omnibus pertinentiis excepto prato contra omnes homines et feminas Et ut hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio imperpetuum rata sit et stabilis presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Othone filio Willelmi Galfrido Gernun Hugone de Lasandre Gilberto de Oddewelle Willelmo de Toppesfeld[] Roberto de Wykham Galfrido filio Willelmi Alexandro de Chelmesho Roberto frankeleyn[] Waltero Morell[] Roberto Hyldehyerd[] et multis aliis

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus filius Willelmi filii Othonisname dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewellename et Mergerie uxoriname sue pro homagio et servicio suo et pro viginti solidis quos michi dederunt in gersumam totam terram que fuit Henriciname cuteman in villa de Gestingthorpe et totam gravam similiter cum omnibus pertinentiis suis sine ullo retenemento excepto prato habendas et tenendas de me et heredibus meis illis et cuicumque dare legare vendere assignare vel invadiare voluerint reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duos solidos ad duos terminos anni scilicet ad Pascha duodecim denarios et ad festum sancti Michaelis duodecim denarios pro omni servicio consuetudine auxilio et exaccione salvo servicio domini regis videlicet ad scutagium viginti solidorum duos denarios et ad plus plus et ad minus minus Ego vero Gilbertusname et heredes mei warantizabimus predicto Simoniname et Margerie uxoriname sue et eorum assignatis totam terram predictam et gravam cum omnibus pertinentiis excepto prato contra omnes homines et feminas Et ut hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio imperpetuum rata sit et stabilis presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Othone filio Willelminame Galfrido Gernunname Hugone de Lasandrename Gilberto de Oddewellename Willelmo de Toppesfeldname[] Roberto de Wykhamname Galfrido filio Willelminame Alexandro de Chelmeshoname Roberto frankeleynname[] Waltero Morellname[] Roberto Hyldehyerdname[] et multis aliis