Charter Document - 00880675
Charter Number: | 00880675 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1342 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Iohannes Alwyne de Halstede capellanus et Ricardus de Wepstede capellanus dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Iohanni de Nunthey seniori et Matildi uxori eius omnes terras et tenementa nostra vocata Gerardeslond que nuper perquisivimus de predicto Iohanne de Nunthey iacentia in villa de Halstede ut in domibus terris arabilibus boscis pasturis viis semitis haiis fossatis et omnibus pertinentiis suis aliis ad predicta tenementa quovismodo spectantibus habend et tenend omnia predicta tenementa cum omnibus pertinentiis suis predictis Iohanni et Matildi uxori eius et heredibus de corporibus eorum legitime procreatis de capitalibus dominis feodi illius per servicia que ad predicta tenementa pertinent et si predicti Iohannes et Matildis uxor eius sine heredibus de corporibus eorum legitime procreatis obierint tunc post decessum ipsorum Iohannis de Nunthey et Matildis omnia predicta tenementa cum omnibus pertinentiis suis rectis heredibus ipsius Iohannis de Nunthey remaneant imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Iohanne de Boys Waltero de Rouhey Willelmo de Assheford Gerardo Huraunt Ricardo le clerk Iohanne Aylward Henrico Ley Iohanne Huchonn Willelmo canoun et aliis Datum apud Halstede die dominica proxima post festum sancti Dionisii anno regni regis Edwardi tercii post conquestum sextodecimo
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod nos Iohannes Alwyne de Halstede capellanusname et Ricardus de Wepstede capellanusname dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Iohanni de Nunthey senioriname et Matildi uxori eiusname omnes terras et tenementa nostra vocata Gerardeslond que nuper perquisivimus de predicto Iohanne de Nuntheyname iacentia in villa de Halstede ut in domibus terris arabilibus boscis pasturis viis semitis haiis fossatis et omnibus pertinentiis suis aliis ad predicta tenementa quovismodo spectantibus habend et tenend omnia predicta tenementa cum omnibus pertinentiis suis predictis Iohanniname et Matildi uxori eiusname et heredibus de corporibus eorum legitime procreatis de capitalibus dominis feodi illius per servicia que ad predicta tenementa pertinent et si predicti Iohannesname et Matildis uxor eiusname sine heredibus de corporibus eorum legitime procreatis obierint tunc post decessum ipsorum Iohannis de Nuntheyname et Matildisname omnia predicta tenementa cum omnibus pertinentiis suis rectis heredibus ipsius Iohannis de Nuntheyname remaneant imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Iohanne de Boysname Waltero de Rouheyname Willelmo de Asshefordname Gerardo Hurauntname Ricardo le clerkname Iohanne Aylwardname Henrico Leyname Iohanne Huchonnname Willelmo canounname et aliis Datum apud Halstede die dominica proxima post festum sancti Dionisii anno regni regis Edwardi tercii post conquestum sextodecimo