Charter Document - 00880661

Charter Document - 00880661


Charter Number: 00880661
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1274
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Laurencius de [bumstede] filius Willelmi de Bumstede concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanne Baptiste et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud Mapeltrestede commorantibus et ibidem Deo servientibus pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum tresdecim denariatas et unum obolum annui redditus cum pertinentiis in villa de Halstede quos Galfridus Gurray et Alicia uxor eius michi reddere consueverunt de quodam mesuagio cum edificiis desuper edificatis in predicta villa de Halstede inter mesuagium Henrici Muryell et mesuagium Ricardi hominis persone percipiendos per manum dicti Galfridi et Alicie uxoris sue et heredum suorum ad duos anni terminos videlicet ad Pascha septem denarios et obolum et ad festum sancti Michaelis sex denarios cum homagiis releviis wardis escetis et omnibus aliis pertinentiis ad dictum redditum et mesuagium spectantibus habend et tenend dictum redditum et dominium ut predictum est predictis fratribus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam libere quiete bene et in pace in feodo et hereditarie faciendo inde capitali domino illius feodi duodecim denarios ad duos anni terminos videlicet ad Pascha sex denarios et ad festum sancti Michaelis sex denarios prout facere consuevi per meam attornacionem pro omnibus serviciis consuetudinibus exaccionibus curiarum sectis auxiliis et omnibus aliis secularibus demandis Et ego predictus Laurencius et heredes mei vel mei assignati warantizabimus acquietabimus et in omnibus defendemus dictum redditum cum homagiis releviis wardis escetis et omnibus aliis pertinentiis ad dictum redditum et mesuagium spectantibus predictis fratribus et eorum successoribus contra omnes imperpetuum tam Iudeos quam Christianos In huius rei testimonium hanc cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Radulpho filio Willelmi Petro filio Aubri Rogero de Snaudon Hugone filio Iohannis Iohanne le ferurur Martino allutario Hugone Ioye Willelmo de Panimere Ricardo le warn[er] Ricardo de Tillebery Hugone clerico et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Laurencius de [bumstede] filius Willelmi de Bumstedename concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanne Baptiste et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud Mapeltrestedename commorantibus et ibidem Deo servientibus pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum tresdecim denariatas et unum obolum annui redditus cum pertinentiis in villa de Halstede quos Galfridus Gurrayname et Alicia uxor eiusname michi reddere consueverunt de quodam mesuagio cum edificiis desuper edificatis in predicta villa de Halstede inter mesuagium Henrici Muryellname et mesuagium Ricardi hominis personename percipiendos per manum dicti Galfridiname et Alicie uxoris suename et heredum suorum ad duos anni terminos videlicet ad Pascha septem denarios et obolum et ad festum sancti Michaelis sex denarios cum homagiis releviis wardis escetis et omnibus aliis pertinentiis ad dictum redditum et mesuagium spectantibus habend et tenend dictum redditum et dominium ut predictum est predictis fratribusname et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam libere quiete bene et in pace in feodo et hereditarie faciendo inde capitali domino illius feodi duodecim denarios ad duos anni terminos videlicet ad Pascha sex denarios et ad festum sancti Michaelis sex denarios prout facere consuevi per meam attornacionem pro omnibus serviciis consuetudinibus exaccionibus curiarum sectis auxiliis et omnibus aliis secularibus demandis Et ego predictus Laurenciusname et heredes mei vel mei assignati warantizabimus acquietabimus et in omnibus defendemus dictum redditum cum homagiis releviis wardis escetis et omnibus aliis pertinentiis ad dictum redditum et mesuagium spectantibus predictis fratribusname et eorum successoribus contra omnes imperpetuum tam Iudeos quam Christianos In huius rei testimonium hanc cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Radulpho filio Willelminame Petro filio Aubriname Rogero de Snaudonname Hugone filio Iohannisname Iohanne le ferururname Martino allutarioname Hugone Ioyename Willelmo de Panimerename Ricardo le warn[er]name Ricardo de Tilleberyname Hugone clericoname et aliis