Charter Document - 00880645
Charter Number: | 00880645 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1349 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hos presens scriptum visuris vel audituris Willelmus le wryth de Halstede et Isabella uxor eius salutem in Domino Noveritis quod cum Ricardus Fraunceys de Halstede nos feoffaverit in uno alneto cum pertinentiis per cartam suam feoffamenti iacente in eadem villa sicut in eadem carta ad plenum continetur volo et concedo quod si prefatus Ricardus vel heredes sui nobis vel nostris assignatis solvant viginti solidos argenti ad festum omnium sanctorum proximum post datum presencium et ad festum Paschalis tunc proximum sequens triginta et quinque solidos et sex denarios ad domum meam in Halstede sine ulteriori dilatione quod rehabeat et in manu seisiat et teneat totum predictum alnetum cum omnibus suis pertinentiis et predicta carta feoffamenti extunc pro nullo habeatur Et si contingat predictum Ricardum vel heredes suos in solucione predictorum viginti triginta et quinque solidorum et sex denariorum ad aliquem terminum deficere quod absit idem Ricardus vult et concedit pro se et heredibus suis quod predicta carta feoffamenti extunc stet in robore suo et predictum alnetum cum omnibus suis pertinentiis nobis prefatis Willelmo et Isabelle et heredibus dicti Willelmi remaneant imperpetuum In cuius rei testimonium huic indenture partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Willelmo de Assheforde Iohanne Stubleyhee Thoma atte Hoo Elixeo de Neweton Roberto de Stubleyhee et aliis Datum apud Halstede die veneris proxima ante festum ramispalmarum anno regni regis Edwardi tercii a conquestu vicesimo tercio
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus hos presens scriptum visuris vel audituris Willelmus le wryth de Halstedename et Isabella uxorname eius salutem in Domino Noveritis quod cum Ricardus Fraunceys de Halstedename nos feoffaverit in uno alneto cum pertinentiis per cartam suam feoffamenti iacente in eadem villa sicut in eadem carta ad plenum continetur volo et concedo quod si prefatus Ricardusname vel heredes sui nobis vel nostris assignatis solvant viginti solidosnumeral argenti ad festum omnium sanctorum proximum post datum presencium et ad festum Paschalis tunc proximum sequens triginta et quinque solidos et sex denariosnumeral ad domum meam in Halstede sine ulteriori dilatione quod rehabeat et in manu seisiat et teneat totum predictum alnetum cum omnibus suis pertinentiis et predicta carta feoffamenti extunc pro nullo habeatur Et si contingat predictum Ricardumname vel heredes suos in solucione predictorum viginti triginta et quinque solidorum et sex denariorumnumeral ad aliquem terminum deficere quod absit idem Ricardusname vult et concedit pro se et heredibus suis quod predicta carta feoffamenti extunc stet in robore suo et predictum alnetum cum omnibus suis pertinentiis nobis prefatis Willelmoname et Isabellename et heredibus dicti Willelminame remaneant imperpetuum In cuius rei testimonium huic indenture partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Willelmo de Asshefordename Iohanne Stubleyheename Thoma atte Hooname Elixeo de Newetonname Roberto de Stubleyheename et aliis Datum apud Halstede die veneris proxima ante festum ramispalmarum anno regni regis Edwardi tercii a conquestu vicesimo tercio