Charter Document - 00880553

Charter Document - 00880553


Charter Number: 00880553
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus hanc cartam visuris et audituris Michael de Fordham salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et ob salutem anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem totum tenementum cum omnibus pertinentiis suis quod dominus Alanus de Creppinges et Robertus filius suus de me tenuerunt in parochiis de Colum et de Fordham habendum et tenendum in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et quiecius dari potest domui religionis Ego vero Michael et heredes mei warantizabimus et predictum tenementum et servicia cum omnibus pertinentiis suis predicte domui hospitalis Ierusalem contra omnes gentes Et ut hec mea donacio concessio warantizacio et carte mee confirmacio imperpetuum firma et stabilis permaneat presentem cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus Roberto filio Phillippi Sahero de Aldham Roberto filio Rogeri de Aldham Audoeno de Fordham Reginaldo de Crepping[] Roberto filio Pagani Reginaldo Aucher Roberto Chance Radulpho Anglico Iohanne filio Willelmi Ricardo filio Matildis et multis aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus hanc cartam visuris et audituris Michael de Fordhamname salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et ob salutem anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalemname totum tenementum cum omnibus pertinentiis suis quod dominus Alanus de Creppingesname et Robertus filius suusname de me tenuerunt in parochiis de Colum et de Fordham habendum et tenendum in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et quiecius dari potest domui religionis Ego vero Michaelname et heredes mei warantizabimus et predictum tenementum et servicia cum omnibus pertinentiis suis predicte domui hospitalis Ierusalemname contra omnes gentes Et ut hec mea donacio concessio warantizacio et carte mee confirmacio imperpetuum firma et stabilis permaneat presentem cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus Roberto filio Phillippiname Sahero de Aldhamname Roberto filio Rogeri de Aldhamname Audoeno de Fordhamname Reginaldo de Creppingname[] Roberto filio Paganiname Reginaldo Auchername Roberto Chancename Radulpho Angliconame Iohanne filio Willelminame Ricardo filio Matildisname et multis aliis