Charter Document - 00880515

Charter Document - 00880515


Charter Number: 00880515
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero E VI (f363r)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus le Brun concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo filio Walteri de Sumersete pro homagio et servicio suo quatuor acras et dimidiam terre arabilis cum omnibus pertinentiis sicut integre iacent ex opposito domus Roberti Cristine ex parte orientali habendas et tenendas de me et de meis heredibus illi et suis heredibus vel cui vel quibus dare vel assignare voluerit preterquam domui religionis in feodo et hereditate libere quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duodecim denarios ad duos terminos scilicet ad Pascha sex denarios et ad festum sancti Michaelis sex denarios pro omnibus serviciis demandis auxiliis consuetudinibus et exaccionibus salvo servicio domini regis scilicet ad scutagium sive sit plus sive minus unum obolum Pro hac autem concessione et donacione et carte huius mee confirmacione dedit michi predictus Ricardus viginti solidos in gersummam quare ego prenominatus Willelmus et heredes mei warantizabimus totam terram predictam cum omnibus pertinentiis Ricardo predicto et suis heredibus vel cui vel quibus dare vel assignare voluerit preterquam domui religionis per prenominatum servicium contra omnes homines et omnes feminas Hiis testibus Philippo de Bellocampo Andrea de Helyun Roberto filio Radulphi Willelmo filio Radulphi Iohanne de Olmestede Willelmo de Helyun Rogero de Bayloll[] Rogero filio Bernardi Waltero de Hersham Ricardo de Watevile et multis aliis

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus le Brunname concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo filio Walteri de Sumersetename pro homagio et servicio suo quatuor acras et dimidiam terre arabilis cum omnibus pertinentiis sicut integre iacent ex opposito domus Roberti Cristinename ex parte orientali habendas et tenendas de me et de meis heredibus illi et suis heredibus vel cui vel quibus dare vel assignare voluerit preterquam domui religionis in feodo et hereditate libere quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duodecim denarios ad duos terminos scilicet ad Pascha sex denarios et ad festum sancti Michaelis sex denarios pro omnibus serviciis demandis auxiliis consuetudinibus et exaccionibus salvo servicio domini regis scilicet ad scutagium sive sit plus sive minus unum obolum Pro hac autem concessione et donacione et carte huius mee confirmacione dedit michi predictus Ricardusname viginti solidos in gersummam quare ego prenominatus Willelmusname et heredes mei warantizabimus totam terram predictam cum omnibus pertinentiis Ricardoname predicto et suis heredibus vel cui vel quibus dare vel assignare voluerit preterquam domui religionis per prenominatum servicium contra omnes homines et omnes feminas Hiis testibus Philippo de Bellocamponame Andrea de Helyunname Roberto filio Radulphiname Willelmo filio Radulphiname Iohanne de Olmestedename Willelmo de Helyunname Rogero de Baylollname[] Rogero filio Bernardiname Waltero de Hershamname Ricardo de Watevilename et multis aliis