Charter Document - 00880478

Charter Document - 00880478


Charter Number: 00880478
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254 - 1262
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes filius Willelmi Alfwyn[] de Olmestede et Cristina uxor eius salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalem et priori et fratribus eiusdem domus in Anglia Deo servientibus pro salute anime nostre et antecessorum nostrorum in liberam puram et perpetuam elemosinam unam peciam terre cum suis pertinentiis integre ab una divisa usque ad aliam in parochia de Bumstede Helyun que vocatur Forcelond[] iacentem inter terram nostram et terram Stephani filii Rogeri et unum capud abuttat super terram que vocatur le Blacaker et aliud super pratum quod vocatur Langemedwe habendam et tenendam predictis priori et fratribus et eorum successoribus imperpetuum adeo quiete sicut aliqua elemosina liberius et quiecius potest dari alicui domui religionis Et nos predicti Iohannes filius Willelmi et Cristina uxor mea et heredes nostri warantizabimus acquietabimus et defendemus predictam peciam terre cum suis pertinentiis predictis priori et fratribus et eorum successoribus imperpetuum contra omnes gentes In huius rei testimonium hanc presentem cartam nostram sigilli nostri impressione roboravimus Hiis testibus Mauricio de Olmestede Galfrido de Olmestede Petro filio Rogeri Roberto de Helyun Galfrido Tempernoyse Launcelino ad Pirum magistro Mauricio et aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes filius Willelmi Alfwyn[] de Olmestedename et Cristina uxor eiusname salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalemname et prioriname et fratribusname eiusdem domus in Anglia Deo servientibus pro salute anime nostre et antecessorum nostrorum in liberam puram et perpetuam elemosinam unam peciam terre cum suis pertinentiis integre ab una divisa usque ad aliam in parochia de Bumstede Helyun que vocatur Forcelond[] iacentem inter terram nostram et terram Stephani filii Rogeriname et unum capud abuttat super terram que vocatur le Blacaker et aliud super pratum quod vocatur Langemedwe habendam et tenendam predictis prioriname et fratribusname et eorum successoribus imperpetuum adeo quiete sicut aliqua elemosina liberius et quiecius potest dari alicui domui religionis Et nos predicti Iohannes filius Willelminame et Cristina uxor meaname et heredes nostri warantizabimus acquietabimus et defendemus predictam peciam terre cum suis pertinentiis predictis prioriname et fratribusname et eorum successoribus imperpetuum contra omnes gentes In huius rei testimonium hanc presentem cartam nostram sigilli nostri impressione roboravimus Hiis testibus Mauricio de Olmestedename Galfrido de Olmestedename Petro filio Rogeriname Roberto de Helyunname Galfrido Tempernoysename Launcelino ad Pirumname magistro Mauricioname et aliis