Charter Document - 00880469

Charter Document - 00880469


Charter Number: 00880469
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1250 - 1270
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes filius et heres Willelmi de Watevile salutem Noveritis me concessisse et imperpetuum de me et heredibus meis quietum clamasse priori et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia totum ius et clameum quod habui in quatuor solidis annui redditus de quindecim acris terre cum pertinentiis in villa de Bumstede Helyun[] ita quod nec ego nec heredes mei aliquid iuris vel clamei in predictis quatuor solidis annui redditus de cetero vendicare poterimus salvis tamen michi et heredibus meis duodecim denariis annui redditus pro predicta terra recipiendis de predictis priore et fratribus et quos michi reddere consueverunt Concessi eciam pro me et heredibus meis predictis priori et fratribus quod ipsi et eorum successores quieti sunt imperpetuum de omnibus sectis curie mee et heredum meorum de omnibus terris et tenementis que de me et antecessoribus meis habent vel de feodo meo tenent in predicta villa de Bumstede Helyun[] Et ut hec mea concessio et quieta clamancia robur habeat firma et stabilis imperpetuum permaneat huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Watevile Mauricio de Olmestede Galfrido de Olmestede Petro filio Rogeri Waltero de Bayloll[] Hugone de Sandford[] Waltero filio Paulini Waltero de Heure Waltero de Mora Galfrido clerico et aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes filius et heres Willelmi de Watevilename salutem Noveritis me concessisse et imperpetuum de me et heredibus meis quietum clamasse prioriname et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglianame totum ius et clameum quod habui in quatuor solidis annui redditus de quindecim acris terre cum pertinentiis in villa de Bumstede Helyun[] ita quod nec ego nec heredes mei aliquid iuris vel clamei in predictis quatuor solidis annui redditus de cetero vendicare poterimus salvis tamen michi et heredibus meis duodecim denariis annui redditus pro predicta terra recipiendis de predictis priorename et fratribusname et quos michi reddere consueverunt Concessi eciam pro me et heredibus meis predictis prioriname et fratribusname quod ipsi et eorum successores quieti sunt imperpetuum de omnibus sectis curie mee et heredum meorum de omnibus terris et tenementis que de me et antecessoribus meis habent vel de feodo meo tenent in predicta villa de Bumstede Helyun[] Et ut hec mea concessio et quieta clamancia robur habeat firma et stabilis imperpetuum permaneat huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Watevilename Mauricio de Olmestedename Galfrido de Olmestedename Petro filio Rogeriname Waltero de Baylollname[] Hugone de Sandfordname[] Waltero filio Paulininame Waltero de Heurename Waltero de Moraname Galfrido clericoname et aliis