Charter Document - 00880452

Charter Document - 00880452


Charter Number: 00880452
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris et audituris Alicia que quondam fuit uxor Michaelis filii Ioce de Bumsted[] salutem Noveritis me concessisse et hac mea carta confirmasse et eciam quietam clamasse in mea propria viduitate et legittima potestate mea Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et eiusdem domus fratribus pro me et heredibus meis in perpetuum totam terram illam cum suis pertinentiis quam predicti fratres habuerunt de dono predicti Michaelis quondam viri mei de libero maritagio meo in villa de Bumsted[] de Heliun habendam et tenendam predictam terram predictis domui hospitalis et fratribus et eorum successoribus in perpetuum liberam et quietam ab omni seculari servicio sicut aliquod donum liberius et quiecius conferri potest domui religionis Ad maiorem vero securitatem presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus domino Andrea de Heliun Rogero de Bailol Rogero de Fleg[] Petro filio Rogeri Waltero filio Gilberti Rogero de Snaudon[] et aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris et audituris Alicia que quondam fuit uxor Michaelis filii Ioce de Bumstedname[] salutem Noveritis me concessisse et hac mea carta confirmasse et eciam quietam clamasse in mea propria viduitate et legittima potestate mea Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et eiusdem domus fratribusname pro me et heredibus meis in perpetuum totam terram illam cum suis pertinentiis quam predicti fratresname habuerunt de dono predicti Michaelisname quondam viri mei de libero maritagio meo in villa de Bumsted[] de Heliun habendam et tenendam predictam terram predictis domui hospitalisname et fratribusname et eorum successoribus in perpetuum liberam et quietam ab omni seculari servicio sicut aliquod donum liberius et quiecius conferri potest domui religionisname Ad maiorem vero securitatem presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus domino Andrea de Heliunname Rogero de Bailolname Rogero de Flegname[] Petro filio Rogeriname Waltero filio Gilbertiname Rogero de Snaudonname[] et aliis