Charter Document - 00880415

Charter Document - 00880415


Charter Number: 00880415
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus de Heliun et Gunnor uxor eius omnibus amicis et hominibus suis Francis et Anglicis presentibus et futuris salutem Sciatis nos dedisse et concessisse Rogero de Heliun xx acras terre in Bumsted et Bradeheg in feudo et hereditate ei et heredibus suis tenendas de nobis et heredibus nostris reddendo annuatim duos solidos pro omnibus serviciis nisi quod x acras contra regem defendem Et iterum sciatis nos dedisse et concessisse ei terram Galfridi et servicium eius in feudo et hereditate ei et heredibus suis ad tenendum de nobis et heredibus nostris annuatim reddendo viii solidos pro omnibus serviciis et sicut unquam Galfridus melius illam tenuit et per eadem servicia que Galfridus facere solebat et hoc ei dedisse et concessisse propter homagium et suum servicium Et propter istam donacionem et concessionem dedit michi unum runcinum de viii solidis in gersumam et uxori mee quatuor solidos Hiis testibus Gunnora uxore mea Adam de Halee Willelmo filio Cungarii

Markups

Names Markup:



Robertus de Heliunname et Gunnor uxor eiusname omnibus amicis et hominibus suis Francis et Anglicis presentibus et futuris salutem Sciatis nos dedisse et concessisse Rogero de Heliunname xx acras terre in Bumsted et Bradeheg in feudo et hereditate ei et heredibus suis tenendas de nobis et heredibus nostris reddendo annuatim duos solidos pro omnibus serviciis nisi quod x acras contra regem defendem Et iterum sciatis nos dedisse et concessisse ei terram Galfridiname et servicium eius in feudo et hereditate ei et heredibus suis ad tenendum de nobis et heredibus nostris annuatim reddendo viii solidos pro omnibus serviciis et sicut unquam Galfridusname melius illam tenuit et per eadem servicia que Galfridusname facere solebat et hoc ei dedisse et concessisse propter homagium et suum servicium Et propter istam donacionem et concessionem dedit michi unum runcinum de viii solidis in gersumam et uxori mee quatuor solidos Hiis testibus Gunnora uxore meaname Adam de Haleename Willelmo filio Cungarii