Charter Document - 00880169
Charter Number: | 00880169 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1242 - 1253 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris vel audituris Godefridus de Listone salutem in Domino sempiternam Noveritis me remississe et quietum clamasse pro me et heredibus meis in perpetuum Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus sancte domus hospitalis Ierusalem apud Mapeltrestede totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in homagiis tenementis releviis et omnibus aliis escaetis in Waltero de Hauekwode et heredibus suis sine ullo retento Pro hac autem remissione et quieta clamacione dedit michi frater Willelmus Godegrom tunc magister domus hospitalis de Mapeltrestede quatuor marcas sterlingorum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ottone filio Willelmi Gilberto filio Henrici Iohanne de Esse Albrico filio Petri Hugone de Dina Willelmo de Gelham Waltero de Polhey Iohanne Giffard[] Willelmo de Bunsted[] et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris vel audituris Godefridus de Listonename salutem in Domino sempiternam Noveritis me remississe et quietum clamasse pro me et heredibus meis in perpetuum Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus sancte domus hospitalis Ierusalem apud Mapeltrestedename totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in homagiis tenementis releviis et omnibus aliis escaetis in Waltero de Hauekwodename et heredibus suis sine ullo retento Pro hac autem remissione et quieta clamacione dedit michi frater Willelmus Godegromname tunc magister domus hospitalis de Mapeltrestedename quatuor marcas sterlingorum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ottone filio Willelminame Gilberto filio Henriciname Iohanne de Essename Albrico filio Petriname Hugone de Dinaname Willelmo de Gelhamname Waltero de Polheyname Iohanne Giffardname[] Willelmo de Bunstedname[] et aliis