Charter Document - 00880134

Charter Document - 00880134


Charter Number: 00880134
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Hanhale dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem Deo servientibus apud parvam Mapeltrestede pro salute anime mee et antecessorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius dominium redditum et escaeta que veniunt vel venire poterunt de una acra terre que iacet inter terram Ricardi Burre et terram Willelmi de Hanhale quam videlicet predictus Ricardus Burre de me tenuit in parochia de Scelewes salvis tamen sex denariis annui redditus quos annuatim reddere solebat Domino Ricardo de la Rokele tantum et heredibus suis Et quia volo quod hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio rata stabilis et libera veluti aliquod donum melius et liberius poterit dari et concedi alicui domui religionis predictis fratribus in perpetuum permaneat hoc presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus fratre Nicholae le Waleys fratre Luca Heningame Domino Galfrido de Roinge Domino Simone de la More Waltero Panifader Ricardo de Plesingho Elia Asselie Ricardo ad Hide Ricardo marcatore Willelmo le Templer Mansero de Fifhide et aliis

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Hanhalename dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalemname Deo servientibus apud parvam Mapeltrestedename pro salute anime mee et antecessorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius dominium redditum et escaeta que veniunt vel venire poterunt de una acra terre que iacet inter terram Ricardi Burrename et terram Willelmi de Hanhalename quam videlicet predictus Ricardus Burrename de me tenuit in parochia de Scelewes salvis tamen sex denariis annui redditus quos annuatim reddere solebat Domino Ricardo de la Rokelename tantum et heredibus suis Et quia volo quod hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio rata stabilis et libera veluti aliquod donum melius et liberius poterit dari et concedi alicui domui religionis predictis fratribusname in perpetuum permaneat hoc presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus fratre Nicholae le Waleysname fratre Luca Heningamename Domino Galfrido de Roingename Domino Simone de la Morename Waltero Panifadername Ricardo de Plesinghoname Elia Asseliename Ricardo ad Hidename Ricardo marcatorename Willelmo le Templername Mansero de Fifhidename et aliis