Charter Document - 00880132

Charter Document - 00880132


Charter Number: 00880132
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Quitclaim
Date: 1285
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno regni regis Edwardi terciodecimo die veneris proxima post festum sancti Dionisii ita convenit inter Idam que fuit filia Ricardi Utlawe de Bumsted Helyun et fratrem Ricardum preceptorem domus de Mapeltrestede parva videlicet quod dicta Ida remisit et omnino quietum clamavit pro se et heredibus suis predicte domui de Mapeltrestede in perpetuum quinque acras terre et dimidiam acram prati cum pertinentiis in campo vocato Bradecroft salvis sibi et heredibus suis seu assignatis viginti denariis annui redditus de dicto tenemento provenientibus sicut patet per cartam feoffamenti quam dicta domus habet de eadem Ida et salvo sibi et heredibus suis seu assignatis herbagio predictarum quinque acrarum terre et dimidie acre prati ita quod dicta Ida et heredes sui seu assignatis sine contradictione seu impedimento cuiuscumque preceptoris qui pro tempore fuerit cum averiis suis dictum herbagium pascent incontinenti post bladum et fenum abductum et asportatum pratum vero pascere ultra purificacionem beate Virginis predicte Ide nequaquam licebit Preterea idem preceptor concessit pro se et successoribus suis et omnino quietum clamavit predicte Ide et heredibus suis seu assignatis herbagium cuiusdam vici qui vocatur Fifacrestrate ut supradictum est pascere quociens et quandocumque voluerint sine contradictione seu perturbacione quorumcumque preceptorum vel aliorum custodum dicte domus Et ut hec convencio rata stabilis et inconcussa permaneat in perpetuum partes huic inde alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Andrea Helyun Willelmo de Olmested Iohanne de Olmested Thoma de Piro Iohanne filio Launcelini Willelmo Langhals Willelmo de Langham Galfrido Sag et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno regni regis Edwardiname terciodecimo die veneris proxima post festum sancti Dionisii ita convenit inter Idamname que fuit filia Ricardi Utlawe de Bumsted Helyunname et fratrem Ricardum preceptorem domus de Mapeltrestede parvaname videlicet quod dicta Idaname remisit et omnino quietum clamavit pro se et heredibus suis predicte domui de Mapeltrestede in perpetuum quinque acras terre et dimidiam acram prati cum pertinentiis in campo vocato Bradecroft salvis sibi et heredibus suis seu assignatis viginti denariisnumeral annui redditus de dicto tenemento provenientibus sicut patet per cartam feoffamenti quam dicta domus habet de eadem Ida et salvo sibi et heredibus suis seu assignatis herbagio predictarum quinquenumeral acrarum terre et dimidienumeral acre prati ita quod dicta Idaname et heredes sui seu assignatis sine contradictione seu impedimento cuiuscumque preceptoris qui pro tempore fuerit cum averiis suis dictum herbagium pascent incontinenti post bladum et fenum abductum et asportatum pratum vero pascere ultra purificacionem beate Virginis predicte Ide nequaquam licebit Preterea idem preceptor concessit pro se et successoribus suis et omnino quietum clamavit predicte Idename et heredibus suis seu assignatis herbagium cuiusdam vici qui vocatur Fifacrestrate ut supradictum est pascere quociens et quandocumque voluerint sine contradictione seu perturbacione quorumcumque preceptorum vel aliorum custodum dicte domus Et ut hec convencio rata stabilis et inconcussa permaneat in perpetuum partes huic inde alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Andrea Helyunname Willelmo de Olmestedname Iohanne de Olmestedname Thoma de Pironame Iohanne filio Launcelininame Willelmo Langhalsname Willelmo de Langhamname Galfrido Sagname et multis aliis