Charter Document - 00880122

Charter Document - 00880122


Charter Number: 00880122
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Herlaue de parva Mapeltrestede dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis Ierusalem apud Mapeltrestede commorantibus duodecim denarios annualis redditus in parva Mapeltrestede illos scilicet quos Sarra soror mea michi debuit preterea dedi et concessi predictis fratribus homagium predicte Sarre et heredum suorum cum releviis wardis et omnibus escaetis sine aliquo retento ad me vel ad heredes meos [pertinentibus] tenendos et habendos dictis fratribus in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et purius viris religiosis potest conferri Et ego Robertus predictus et heredes mei predictum redditum cum homagiis releviis wardis et omnibus escaetis predictis fratribus contra omnes mortales homines et feminas Christianos et Iudeos warantizabimus in perpetuum acquietabimus et defendemus Et ut hec mea donacio et carte mee confirmacio ratam et stabilem optineat perpetuitatem hanc cartam meam presentem sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Iohanne de Lascandre Alano filio Walkelini Hugone Ioie Waltero Morell[] Rogero de Besevile Roberto Franceys Simone de Senegh[] clerico et aliis

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Herlaue de parva Mapeltrestedename dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis Ierusalem apud Mapeltrestedename commorantibus duodecim denarios annualis redditus in parva Mapeltrestede illos scilicet quos Sarra sororname mea michi debuit preterea dedi et concessi predictis fratribusname homagium predicte Sarrename et heredum suorum cum releviis wardis et omnibus escaetis sine aliquo retento ad me vel ad heredes meos [pertinentibus] tenendos et habendos dictis fratribusname in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et purius viris religiosis potest conferri Et ego Robertusname predictus et heredes mei predictum redditum cum homagiis releviis wardis et omnibus escaetis predictis fratribusname contra omnes mortales homines et feminas Christianos et Iudeos warantizabimus in perpetuum acquietabimus et defendemus Et ut hec mea donacio et carte mee confirmacio ratam et stabilem optineat perpetuitatem hanc cartam meam presentem sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Iohanne de Lascandrename Alano filio Walkelininame Hugone Ioiename Waltero Morellname[] Rogero de Besevilename Roberto Franceysname Simone de Senegh[] clericoname et aliis