Charter Document - 00880100

Charter Document - 00880100


Charter Number: 00880100
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1339
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec indentura testatur quod cum dominus Iohannes Dyn de Mapeltrestede miles dimidiam acram pasture iacentem in magna Mapeltrestede que est et fuit de iure hospitalis sancti Iohannis de Ierusalem in Anglia occupaverit minus iuste nesciente tamen et omnino ignorante dicto domino Iohanne de iure predicto que quidem dimidia acra pasture Hugo de Hodyngg dedit per cartam suam predicto hospitali in puram et perpetuam elemosinam prout in dicta carta plenius continetur et iacet inter terram vocatam Auhssiscroft et terram vocatam Popishamstall et unum caput abuttat super regiam stratam et aliud caput super pratum dicti hospitalis vocatum Popismedewe Quare dictus dominus Iohannes visis cartis et munimentis dicti hospitalis pro salute anime sue et heredibus suorum dictam dimidiam acram pasture fratri Philippo de Thame priori hospitalis predicti et conventui eiusdem hospitalis reddidit concessit et omnino spontanea voluntate sua deliberavit inde eis seysinam secundum ius et pristinum statum eorum ut predicitur habend et tenend dicto priori et conventui et eorum successoribus secundum feoffamentum dicti Hugonis predictum tanquam ius et libera pura et perpetua elemosina dicti hospitalis sine calumpnia dicti domini Iohannis seu heredum suorum in perpetuum Et ut salubrius propicietur anime dicti domini Iohannis et particeps sit bonorum que fiunt et fient in dicto hospitali dictus dominus Iohannes vult et concedit pro se et heredibus suis quod dictam dimidiam acram pasture cum suis pertinentiis dictis priori et conventui et eorum successoribus warantizabit Pro hac autem reddicione concessione et benivola deliberacione dicti prior et conventus perdonaverunt dicto Iohanni occupacionem pasture predicte necnon et omnem aliam transgressionem eis factam tempore preterito Et eciam si quid versus privilegia eorum tempore transacto clam vel palam deliquerit similiter ei perdonaverunt et inde eum plenarie absolverunt In cuius rei testimonium partes alternatim hiis indenturis sigilla sua apposuerunt videlicet parti remanenti penes dictum priorem et conventum dictus dominus Iohannes sigillum suum apposuit et parti remanenti penes dictum dominum Iohannem dicti prior et conventus sigillum eorum commune apposuerunt Datum in capitulo dictorum prioris et conventus tento apud Melchebourn die mercurii proxima post festum sancti Barnabe apostoli anno regni regis Edwardi tercii a conquestu terciodecimo

Markups

Names Markup:



Hec indentura testatur quod cum dominus Iohannes Dyn de Mapeltrestede milesname dimidiam acram pasture iacentem in magna Mapeltrestede que est et fuit de iure hospitalis sancti Iohannis de Ierusalem in Anglia occupaverit minus iuste nesciente tamen et omnino ignorante dicto domino Iohannename de iure predicto que quidem dimidia acra pasture Hugo de Hodynggname dedit per cartam suam predicto hospitali in puram et perpetuam elemosinam prout in dicta carta plenius continetur et iacet inter terram vocatam Auhssiscroft et terram vocatam Popishamstall et unum caput abuttat super regiam stratam et aliud caput super pratum dicti hospitalis vocatum Popismedewe Quare dictus dominus Iohannesname visis cartis et munimentis dicti hospitalis pro salute anime sue et heredibus suorum dictam dimidiam acram pasture fratri Philippo de Thame priori hospitalisname predicti et conventui eiusdem hospitalis reddidit concessit et omnino spontanea voluntate sua deliberavit inde eis seysinam secundum ius et pristinum statum eorum ut predicitur habend et tenend dicto priori et conventui et eorum successoribus secundum feoffamentum dicti Hugonisname predictum tanquam ius et libera pura et perpetua elemosina dicti hospitalis sine calumpnia dicti domini Iohannisname seu heredum suorum in perpetuum Et ut salubrius propicietur anime dicti domini Iohannisname et particeps sit bonorum que fiunt et fient in dicto hospitali dictus dominus Iohannesname vult et concedit pro se et heredibus suis quod dictam dimidiam acram pasture cum suis pertinentiis dictis priori et conventui et eorum successoribus warantizabit Pro hac autem reddicione concessione et benivola deliberacione dicti prior et conventus perdonaverunt dicto Iohanniname occupacionem pasture predicte necnon et omnem aliam transgressionem eis factam tempore preterito Et eciam si quid versus privilegia eorum tempore transacto clam vel palam deliquerit similiter ei perdonaverunt et inde eum plenarie absolverunt In cuius rei testimonium partes alternatim hiis indenturis sigilla sua apposuerunt videlicet parti remanenti penes dictum priorem et conventum dictus dominus Iohannesname sigillum suum apposuit et parti remanenti penes dictum dominum Iohannemname dicti prior et conventus sigillum eorum commune apposuerunt Datum in capitulo dictorum prioris et conventus tento apud Melchebourn die mercurii proxima post festum sancti Barnabe apostoli anno regni regis Edwardi tercii a conquestu terciodecimo