Charter Document - 00880089
Charter Number: | 00880089 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1466 |
Date type: | Internal, Calendar, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad curiam cum residuo visus tentam apud Wittham cum Cressyng die iovis proxima post festum nativitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi quarti post conquestum Anglie sexto venit Robertus Sudbury de Patiswyk in comitatu Essex gentilman et palam et aperte presens in presente curia declaravit se tenere et tenens esse de domino huius manerii de Cressyng Temple de certa terra iacente in villa de Stysted continente circiter novem acras terre cum certa terra in tenura et in manibus aliorum tenentium eiusdem terre que ex antiquo pertinebant illo tenemento in eadem villa de Stysted vocato Houghtone que omnia tam in manibus eiusdem Roberti quam in manibus aliorum predictorum tenentibus tenent de domino ut de feodo suo predicto vocato Houghtone Pro quibus quidem predictis terris in manibus eiusdem Roberti et aliorum predictorum tenentium existentibus idem Robertus se cognovit tenere de domino per servicia xii s et quatuor denariorum per annum cum serviciis eisdem terris pertinentibus unde idem Robertus solvit pro termino Pasche iam ultimo preterito videlicet pro dimidio anni preteriti vi s ii d et quo ad arreraria eiusdem pro omnibus terminis preteritis dominus de gratia sua speciali ad instanciam venerabilis domini comitis Essex illa clare perdonavit ad intencionem quod idem Robertus sit sibi fidelis tenens et fideliter amodo solvere domino predicto et successoribus suis servicia predicta sine contradiccione aliquali Et super hoc idem Robertus fecit fidelitatem
Markups
Names Markup:
Ad curiam cum residuo visus tentam apud Wittham cum Cressyng die iovis proxima post festum nativitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi quarti post conquestum Anglie sextodate venit Robertus Sudbury de Patiswykname in comitatu Essex gentilman et palam et aperte presens in presente curia declaravit se tenere et tenens esse de domino huius manerii de Cressyng Temple de certa terra iacente in villa de Stysted continente circiter novem acras terre cum certa terra in tenura et in manibus aliorum tenentium eiusdem terre que ex antiquo pertinebant illo tenemento in eadem villa de Stysted vocato Houghtone que omnia tam in manibus eiusdem Robertiname quam in manibus aliorum predictorum tenentibus tenent de domino ut de feodo suo predicto vocato Houghtone Pro quibus quidem predictis terris in manibus eiusdem Robertiname et aliorum predictorum tenentium existentibus idem Robertusname se cognovit tenere de domino per servicia xii s et quatuor denariorum per annum cum serviciis eisdem terris pertinentibus unde idem Robertusname solvit pro termino Pasche iam ultimo preterito videlicet pro dimidio anni preteriti vi s ii d et quo ad arreraria eiusdem pro omnibus terminis preteritis dominus de gratia sua speciali ad instanciam venerabilis domini comitis Essex illa clare perdonavit ad intencionem quod idem Robertusname sit sibi fidelis tenens et fideliter amodo solvere domino predicto et successoribus suis servicia predicta sine contradiccione aliquali Et super hoc idem Robertusname fecit fidelitatem