Charter Document - 00880085
| Charter Number: | 00880085 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inquest |
| Date: | 1309 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero E VI (f303v) |
Charter:
Inquisicio capta apud Kressing coram Humfrido de Waledene Alano de Goldingham et Willelmo le Gros vicesimo die aprilis anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo super articulis in dicto brevi regis contentis per Thomam de Stauntone et alios iuratores qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templi in Anglie habuerunt in comitatu Essex ad festum Natalis Domini anno regni predicti regis Edwardi primo manerium de Kersyng in quo unum capitale mesuagium unde aysiamenta domorum necessariarum valent per annum vi solidos viii denarios Item sunt ibidem duo gardina quorum fructus valet per annum vii solidos iv denarios Item herbagium eorundem valet per annum v solidos Item est ibidem unum columbare et valet per annum iii solidos iv denarios Item est ibidem capella dedicata in honore beate Marie virginis cum cimiterio et sepultura fratrum et serviencium moriencium infra clausum dicti manerii et valent oblaciones inde per annum ii solidos Item est ibidem unum molendinum aquaticum et valet per annum xx solidos Item est ibidem unum molendinum ventriticum et valet per annum xiii solidos iv denarios Et tenentur de domino rege in capite de honore Bononie in puram et perpetuam elemosinam Item sunt ibidem de redditu assise per annum tam liberorum quam custumariorum xiv libras xv solidos vi denarios solvenda ad quatuor anni terminos per equales porciones videlicet ad festum sancti Michaelis ad festum Natalis Domini ad festum Pasche et ad festum sancti Iohannis Baptiste Item sunt in manerio predicto iii quartarii vi busselli avene de redditu per annum ad festum Natalis Domini et valet vii solidos vi denarios precio quartarii ii solidos Item sunt ibidem de redditu de quadam consuetudine vocata landgavel per annum ad eundem terminum xi denarios quadrans Et de redditu de quadam consuetudine vocata sopselver per annum ad Pascha vii denarios ob Et de redditu de wardepans per annum ad Pascha v denarios ob Et de redditu per annum [ad festum] Natalis Domini xxv galline que valent ii solidos i denarios Et de redditu per annum ad Pascha lxxx ova que valent iii denarios Item sunt ibidem de terra lucrabili per pertinentiis icam xvii pedum et dimidii et mille cxv acris que valent per annum xiii libras xviii solidos iv denarios unde ccclxx acris valent quelibet acra per annum iv denarios et ccclxx acris valent quelibet acra per annum iii denarios et ccclxv valent quelibet acra per annum ii denarios Item sunt ibidem de prato falcabili et separabili xvi acris que valent per annum xl solidos precio acra ii solidos vi denarios Item sunt de pastura separabili ibidem lii acris que valent per annum xxvi solidos precio acra vi denarios Item sunt ibidem civ acras bosci separabilis unde possunt vendi per annum x acras sub bosci que valent per annum xiii solidos iv denarios precio acra xvi denarios Et pannagium in eodem bosco valet per annum x solidos Item sunt ibidem xv custumarii qui debent annuatim inter festum sancti Michaelis et gulam augusti mille cxix opera et dimidium per minus centum que valent iv libras xiii solidos iii denarios ob precio operis i denario Item de eisdem xv custumariis sunt xi que debent arrare ad semen hiemale et quadragesimale ad cibum domini semel in die lii acras terre que valent per annum xxvi solidos precio acra vi denarios Item de predictis xv custumariis sunt xiii que debent falcare spargere et levare xi acras prati et dimidiam apud Wicham et Kyrsing pro quibus percipient de domino panem de duobus buessellis frumenti unum multonem unum caseum et sal et valet illa consuetudo per annum v solidos iii denarios quadrans precio acra v denarios ob Item predicti xv custumarii debent inter gulam augusti et festum sancti Michaelis cxvii opera que valent per annum xix solidos vi denarios precio operis ii denarios Summa totalis xliii libras xvi solidos ix denarios De quibus tenentur Iohanni atte Hille pro ix acris terre que de eo tenentur per annum ad festa Pasche et sancti Michaelis per equales porciones ii denarios Item Iohanni page pro ii acris terre ad eosdem terminos equaliter per annum xiv denarios Et episcopo Norwic[ensi] pro cxii acris terre et vi acris prati et octo acris pasture que de eo tenentur ad eosdem terminos equaliter per annum ix solidos vi denarios Et vicario de Wyham pro iv acris terre ad eosdem terminos equaliter per annum viii denarios Et Thome de Staunton pro i acra prati per annum ad Pascha vi denarios Item predicti fratres solebant et tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem in capella de Wyham pro animabus Petri de Roffa et antecessorum suorum pro clvi acris terre quas tenent in puram et perpetuam elemosinam de feodo Roberti de Scales in Rewenhale pro quibusdam tenementis in eadem villa sicut continetur in extento de Wyham cuius capellani sustentacio ibidem extenditur Item predicti fratres tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem in capella de Kyrsing per iii dies in septimana per annum pro animabus Iohannis de Staundone et antecessorum suorum pro lxii acris terre supradicte et pro uno custumario tenente xv acras terre et pro xii denariis redditus de supradicto redditu et per iv dies qualibet septimana per annum pro animabus fundatorum videlicet comitum Bonon[ie] Item predicti fratres tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem per annum in dicta capella pro animabus Petri de Topesfeld et antecessorum suorum pro quatuor libratis redditus supradicti Item solebant et tenentur invenire tercium capellanum divina celebrantem per annum in eadem capella pro anima Petri clerici et animabus antecessorum suorum pro cc acris terre et xxx acris bosci de tenementis supradictis que tenentur de honore Bonon[ie] in puram et perpetuam elemosinam Et valet sustentacio predictorum trium capellanorum per annum x libras cuilibet eorum v marce Item solebant et tenentur invenire tres lampades semper ardentes in eadem capella et eciam xiii cereos per dies festivos ardentes de xiii libris in eadem capella in honore Dei et beate Marie per constitucionem tocius capituli Et valet sustentacio predictorum lampadum et cereorum per annum xx solidos Item predicti fratres solebant distribuere per constitucionem tocius capituli qualibet septimana per iii dies singulis annis omnibus pauperibus ibidem venientibus panem et bladum pro voluntate eorundem et estimatur quod eadem elemosina potest fieri per annum de lii solidos Summa xiv libras iv solidos Et sic est summa vere valoris xxix libras xii solidos ix denarios per annum Item predicti iuratores dicunt quod capitale mesuagium supradictum et dlxx acris terre ix acris prati xliv acris pasture xlix acris bosci et duo molendina de tenementis supradictis tenentur de honore Bonon[ie] in puram et perpetuam elemosinam Et quod v acris bosci supradicti tenentur de abbate sancti Iohanni Colcestrie in puram et perpetuam elemosinam Item predicti iuratores dicunt quod predicti fratres ad festum Natalis Domini predicti nullum beneficium ecclesiasticum habuerunt ibidem Et quod manerium modo est in manu domini regis et in custodia Iohannis de Shadeworth Et quod nulla tenementa tenuerunt ad terminos annorum nec alio modo nisi in feodo In cuius rei []
Markups
Names Markup:
Inquisicio capta apud Kressing coram Humfrido de Waledenename Alano de Goldinghamname et Willelmo le Grosname vicesimo die aprilis anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundodate super articulis in dicto brevi regis contentis per Thomam de Stauntonename et alios iuratores qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templi in Anglie habuerunt in comitatu Essex ad festum Natalis Domini anno regni predicti regis Edwardi primodate manerium de Kersyng in quo unum capitale mesuagium unde aysiamenta domorum necessariarum valent per annum vi solidosnumeral viii denariosnumeral Item sunt ibidem duo gardina quorum fructus valet per annum vii solidosnumeral iv denariosnumeral Item herbagium eorundem valet per annum v solidosnumeral Item est ibidem unum columbare et valet per annum iii solidosnumeral iv denariosnumeral Item est ibidem capella dedicata in honore beate Marie virginis cum cimiterio et sepultura fratrum et serviencium moriencium infra clausum dicti manerii et valent oblaciones inde per annum ii solidosnumeral Item est ibidem unum molendinumnumeral aquaticum et valet per annum xx solidosnumeral Item est ibidem unum molendinum ventriticum et valet per annum xiii solidosnumeral iv denariosnumeral Et tenentur de domino rege in capite de honore Bononie in puram et perpetuam elemosinam Item sunt ibidem de redditu assise per annum tam liberorum quam custumariorum xiv librasnumeral xv solidosnumeral vi denariosnumeral solvenda ad quatuor anni terminos per equales porciones videlicet ad festum sancti Michaelis ad festum Natalis Domini ad festum Pasche et ad festum sancti Iohannis Baptiste Item sunt in manerio predicto iii quartariinumeral vi bussellinumeral avene de redditu per annum ad festum Natalis Domini et valet vii solidosnumeral vi denariosnumeral precio quartarii ii solidosnumeral Item sunt ibidem de redditu de quadam consuetudine vocata landgavel per annum ad eundem terminum xi denariosnumeral quadrans Et de redditu de quadam consuetudine vocata sopselver per annum ad Pascha vii denariosnumeral ob Et de redditu de wardepans per annum ad Pascha v denariosnumeral ob Et de redditu per annum [ad festum] Natalis Domini xxv galline que valent ii solidosnumeral i denarios Et de redditu per annum ad Pascha lxxx ovanumeral que valent iii denariosnumeral Item sunt ibidem de terra lucrabili per pertinentiis icam xvii pedumnumeral et dimidii et mille cxv acrisnumeral que valent per annum xiii librasnumeral xviii solidosnumeral iv denariosnumeral unde ccclxx acrisnumeral valent quelibet acra per annum iv denariosnumeral et ccclxx acrisnumeral valent quelibet acra per annum iii denariosnumeral et ccclxv valent quelibet acranumeral per annum ii denariosnumeral Item sunt ibidem de prato falcabili et separabili xvi acrisnumeral que valent per annum xl solidosnumeral precio acra ii solidosnumeral vi denariosnumeral Item sunt de pastura separabili ibidem lii acrisnumeral que valent per annum xxvi solidosnumeral precio acra vi denarios Item sunt ibidem civ acrasnumeral bosci separabilis unde possunt vendi per annum x acras sub bosci que valent per annum xiii solidos iv denarios precio acra xvi denarios Et pannagium in eodem bosco valet per annum x solidos Item sunt ibidem xv custumarii qui debent annuatim inter festum sancti Michaelis et gulam augusti mille cxix opera et dimidium per minus centum que valent iv libras xiii solidos iii denarios ob precio operis i denarionumeral Item de eisdem xv custumariis sunt xi que debent arrare ad semen hiemale et quadragesimale ad cibum domini semel in die lii acras terre que valent per annum xxvi solidos precio acra vi denarios Item de predictis xv custumariis sunt xiii que debent falcare spargere et levare xi acras prati et dimidiam apud Wicham et Kyrsing pro quibus percipient de domino panem de duobus buessellis frumenti unum multonem unum caseum et sal et valet illa consuetudo per annum v solidos iii denarios quadrans precio acra v denarios ob Item predicti xv custumarii debent inter gulam augusti et festum sancti Michaelis cxvii opera que valent per annum xix solidos vi denarios precio operis ii denarios Summa totalis xliii libras xvi solidos ix denarios De quibus tenentur Iohanni atte Hillename pro ix acris terre que de eo tenentur per annum ad festa Pasche et sancti Michaelis per equales porciones ii denarios Item Iohanni pagename pro ii acris terre ad eosdem terminos equaliter per annum xiv denarios Et episcopo Norwic[ensi] pro cxii acris terre et vi acris prati et octo acris pasture que de eo tenentur ad eosdem terminos equaliter per annum ix solidos vi denarios Et vicario de Wyham pro iv acris terre ad eosdem terminos equaliter per annum viii denarios Et Thome de Stauntonname pro i acra prati per annum ad Pascha vi denarios Item predicti fratres solebant et tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem in capella de Wyham pro animabus Petri de Roffaname et antecessorum suorum pro clvi acris terre quas tenent in puram et perpetuam elemosinam de feodo Roberti de Scalesname in Rewenhale pro quibusdam tenementis in eadem villa sicut continetur in extento de Wyham cuius capellani sustentacio ibidem extenditur Item predicti fratres tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem in capella de Kyrsing per iii dies in septimana per annum pro animabus Iohannis de Staundonename et antecessorum suorum pro lxii acris terre supradicte et pro uno custumario tenente xv acras terre et pro xii denariis redditus de supradicto redditu et per iv dies qualibet septimana per annum pro animabus fundatorum videlicet comitum Bonon[ie] Item predicti fratres tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem per annum in dicta capella pro animabus Petri de Topesfeldname et antecessorum suorum pro quatuor libratis redditus supradicti Item solebant et tenentur invenire tercium capellanum divina celebrantem per annum in eadem capella pro anima Petri clericiname et animabus antecessorum suorum pro cc acris terre et xxx acris bosci de tenementis supradictis que tenentur de honore Bonon[ie] in puram et perpetuam elemosinam Et valet sustentacio predictorum trium capellanorum per annum x libras cuilibet eorum v marce Item solebant et tenentur invenire tres lampades semper ardentes in eadem capella et eciam xiii cereos per dies festivos ardentes de xiii libris in eadem capella in honore Dei et beate Marie per constitucionem tocius capituli Et valet sustentacio predictorum lampadum et cereorum per annum xx solidos Item predicti fratres solebant distribuere per constitucionem tocius capituli qualibet septimana per iii dies singulis annis omnibus pauperibus ibidem venientibus panem et bladum pro voluntate eorundem et estimatur quod eadem elemosina potest fieri per annum de lii solidos Summa xiv libras iv solidos Et sic est summa vere valoris xxix libras xii solidos ix denarios per annum Item predicti iuratores dicunt quod capitale mesuagium supradictum et dlxx acris terre ix acris prati xliv acris pasture xlix acris bosci et duo molendina de tenementis supradictis tenentur de honore Bonon[ie] in puram et perpetuam elemosinam Et quod v acris bosci supradicti tenentur de abbate sancti Iohanni Colcestrie in puram et perpetuam elemosinam Item predicti iuratores dicunt quod predicti fratres ad festum Natalis Domini predicti nullum beneficium ecclesiasticum habuerunt ibidem Et quod manerium modo est in manu domini regis et in custodia Iohannis de Shadeworthname Et quod nulla tenementa tenuerunt ad terminos annorum nec alio modo nisi in feodo In cuius rei []
