Charter Document - 00875031
| Charter Number: | 00875031 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1364 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero E VI (f113r) |
Charter:
Edwardus dei gratia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie vicecomite Northt salutem Sciatis quod consideratum est in curia nostra coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium quod prior hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia habeat execucionem versus Willelum Warde de Hetheryngton de uno mesuagio et duabus virgatis terre cum pertinenciis in Hetheryngton unde idem prior alias in eadem curia nostra recuperavit seisinam suam ut de iure Hospitalis sui predicti versus predictum Willelmum per defaltam ipsius Willelmi nulla fraude seu collusione inde inter eos prelocuta prout per quandam iuriam coram iusticiariis nostris ad assisas in comite tuo capiendo assignatis inde inter eos sum et capt coniunctivi fuit Et tibi precipimus quod eidem priori de predictis tenementis cum pertinentiis sine dilectione plenaria seisinam et execucionem habere faciatis Testibus R de Thorp apud Westmonasterium xii die Novembris anno regni nostri tricesimo octavo
