Charter Document - 00871031

Charter Document - 00871031


Charter Number: 00871031
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1253
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero E VI (f112r)

Charter:

Henricus dei gratia rex Anglie dominus hibernie dux Normannie et Aquitanie comes Andeg archiepiscopis abbatibus prioribus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et carta nostra confirmasse dilectis nobis in Christo priori et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia quod ipsi et eorum successores imperpetuum habeant liberam warennam in omnibus dominicis terris de Hetherington in comitatu North dum tamen terre ille non fuit infra metas foreste nostre Ita quod nullus intret terras illas ad fugandum in eis vel ad aliquid capiendum quod ad warennam pertineat sine licencia et voluntate ipsorum prioris et fratrum vel successorum suorum super foris facturam nostram decem librarum Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti prior et fratres et successores sui imperpetuum habeant predictam liberam warennam ut predictum est Hiis testibus Iohanne Mauncell preposito Beverlaci Iohanne de Grey Radulpho filio Nicholai Bertrame de Croyll datum per manum nostram apud Wyndes xii die Ianuarii anno regni nostri xxxvii Patentes Regis Henrici tercii