Charter Document - 00870227
| Charter Number: | 00870227 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1274 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero E VI (f221r) |
Charter:
Placita apud Westm[onasterium] coram magistro Ricardo de Seyton et sociis suis iusticiariis domini regis de banco in crastino sancti Martini anno regni regis secundo incipiente tercio Prior hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia summonitus fuit ad respondendum Willelmo de Ferariis de placito quod ipsum presentare permittat ydoneam personam ad ecclesiam de Stebbynge que vacat et ad suam spectat donacionem [] et unde predictus Willelmus per attornatum suum dicit quod quidam Willelmus de Ferariis tempore pacis et tempore domini Henrici regis patris nostri domini regis nunc presentavit quemdam Henr[icum] de Northt clericum suum ad predictam ecclesiam qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et postea idem Willelmus dedit manerium de Stebbynge ad quod predicta advocacio pertinet cuidam Roberto de Ferariis ad terminum vite ipsius Roberti qui quidam Robertus tempore pacis et tempore predicti Henrici regis presentavit quemdam Ricardum Giffarde clericum suum qui ad presentacionem suam admissus et institutus per cuius mortem predicta ecclesia modo vacat postmortem predicti Roberti revertabatur ius predicte advocacionis predicto Willelmo et de predicto Willelmo descendit ius predicte advocacionis cuidam Willelmo ut filio et heredi et idem Willelmus feoffavit istum Willelmum qui nunc queritur de predictis manerio et advocacione cum pertinentiis et cum per feoffamentum illud ad predictum Willelmum pertineat presentare ad predictam ecclesiam predictus prior iniuste inpedit ipsum presentare ad predictam ecclesiam unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam xl librarum et inde producit sectam [] Et prior venit et defendit vim et iniuriam quando [] et dicit quod iuste impedit ipsum presentare ad predictam ecclesiam quia dicit quod quidam Terricus predecessor suus ultimo presentavit ad predictam ecclesiam predictum Ricardum Giffarde clericum suum qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et ultimo obiit persona in eadem per cuius mortem predicta ecclesia modo vacat et quod ita sit ponit se per patriam Et Willelmus de Ferariis dicit quod predictus Robertus de Ferariis ultimo presentavit predictum Ricardum Giffard clericum suum ad predictam ecclesiam qui ad presentacionem suam in eandem fuit admissus et institutus et ultimo obiit persona in eadem ad presentacionem ipsius Roberti et non ad presentacionem ipsius Tericii et quod ita sit ponit se super patriam Ideo preceptum est vicecomiti quod venire faciat hic in octavis sancti Hillarii xii [] per quos [] et qui nec [] ad recognitionem in forma predicta quia tam [] Postea a die Pasche in quintadecima dies venerunt iuratores de concensu partium electi qui dicunt per sacramentum suum quod predictus prior presentavit predictum Ricardum Giffarde clericum suum ad predictam ecclesiam qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et non predictus Robertus Ideo consensum est quod predictus prior [eat] inde sine die et predictus Willelmus nichil capiat per breve istud set sit in misericordia pro falso clamore []
Markups
Names Markup:
Placita apud Westm[onasterium] coram magistro Ricardo de Seytonname et sociis suis iusticiariis domini regis de banconame in crastino sancti Martini anno regni regis secundo incipiente terciodate Prior hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglianame summonitus fuit ad respondendum Willelmo de Ferariisname de placito quod ipsum presentare permittat ydoneam personamname ad ecclesiam de Stebbynge que vacat et ad suam spectat donacionem [] et unde predictus Willelmusname per attornatum suumname dicit quod quidam Willelmus de Ferariisname tempore pacis et tempore domini Henrici regis patris nostri domini regisname nunc presentavit quemdam Henr[icum] de Northt clericum suumname ad predictam ecclesiam qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et postea idem Willelmusname dedit manerium de Stebbynge ad quod predicta advocacio pertinet cuidam Roberto de Ferariisname ad terminum vite ipsius Robertiname qui quidam Robertusname tempore pacis et tempore predicti Henrici regisname presentavit quemdam Ricardum Giffarde clericum suumname qui ad presentacionem suam admissus et institutus per cuius mortem predicta ecclesia modo vacat postmortem predicti Robertiname revertabatur ius predicte advocacionis predicto Willelmoname et de predicto Willelmoname descendit ius predicte advocacionis cuidam Willelmoname ut filio et heredi et idem Willelmusname feoffavit istum Willelmumname qui nunc queritur de predictis manerio et advocacione cum pertinentiis et cum per feoffamentum illud ad predictum Willelmumname pertineat presentare ad predictam ecclesiam predictus priorname iniuste inpedit ipsum presentare ad predictam ecclesiam unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam xl librarumnumeral et inde producit sectam [] Et priorname venit et defendit vim et iniuriam quando [] et dicit quod iuste impedit ipsum presentare ad predictam ecclesiam quia dicit quod quidam Terricus predecessor suusname ultimo presentavit ad predictam ecclesiam predictum Ricardum Giffarde clericum suumname qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et ultimo obiit persona in eadem per cuius mortem predicta ecclesia modo vacat et quod ita sit ponit se per patriam Et Willelmus de Ferariisname dicit quod predictus Robertus de Ferariisname ultimo presentavit predictum Ricardum Giffard clericum suumname ad predictam ecclesiam qui ad presentacionem suam in eandem fuit admissus et institutus et ultimo obiit personaname in eadem ad presentacionem ipsius Robertiname et non ad presentacionem ipsius Tericiiname et quod ita sit ponit se super patriam Ideo preceptum est vicecomitiname quod venire faciat hic in octavis sancti Hillarii xii [] per quos [] et qui nec [] ad recognitionem in forma predicta quia tam [] Postea a die Pasche in quintadecima dies venerunt iuratoresname de concensu partium electi qui dicunt per sacramentum suum quod predictus prior presentavit predictum Ricardum Giffarde clericum suumname ad predictam ecclesiam qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus et non predictus Robertusname Ideo consensum est quod predictus prior [eat] inde sine die et predictus Willelmusname nichil capiat per breve istud set sit in misericordia pro falso clamore []
