Charter Document - 00870210

Charter Document - 00870210


Charter Number: 00870210
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero E VI (f219r)

Charter:

Sciant presentes [] quod ego Walra[nus] filius Goduini dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Sampsoni filio Willelmi de Hadham pro homagio et servicio suo iii acras terre mee cum pertinentiis de terra quam teneo in villa de Stebbynge de feodo monachorum de Hambeya in campo qui vocatur Warefelde solas illas iii acras que iacent iuxta terram quam Robertus de Welles tenuit de me in eadem cultura et abuttant super viam viridem que ducit ad molendinum sub parco olim Hugonis de Culunces et extendit apud occidentem tenendas et habendas sibi et heredibus suis vel cui assignare voluerit preterquam viris religiosis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete bene et in pace et in omnibus libertatibus Pro hac autem donacione concessione et carte mee confirmacione dedit michi prefatus Sampson iv solidos in gersumam Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus pretacto Sampsoni et heredibus suis vel cui assignare voluerit preterquam viris religiosis predictum tenementum contra omnes homines et feminas Hiis testibus []

Markups

Names Markup:



Sciant presentes [] quod ego Walra[nus] filius Goduininame dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Sampsoni filio Willelmi de Hadhamname pro homagio et servicio suo iii acras terre mee cum pertinentiis de terra quam teneo in villa de Stebbynge de feodo monachorum de Hambeyaname in campo qui vocatur Warefelde solas illas iii acras que iacent iuxta terram quam Robertus de Wellesname tenuit de me in eadem cultura et abuttant super viam viridem que ducit ad molendinum sub parco olim Hugonis de Culuncesname et extendit apud occidentem tenendas et habendas sibi et heredibus suis vel cui assignare voluerit preterquam viris religiosis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete bene et in pace et in omnibus libertatibus Pro hac autem donacione concessione et carte mee confirmacione dedit michi prefatus Sampsonname iv solidos in gersumam Et ego predictus Willelmusname et heredes mei warantizabimus pretacto Sampsoniname et heredibus suis vel cui assignare voluerit preterquam viris religiosis predictum tenementum contra omnes homines et feminas Hiis testibus []