Charter Document - 00870203

Charter Document - 00870203


Charter Number: 00870203
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est convencio facta in crastino sancti Iohannis Baptiste anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto inter dominum Petrum abbatem de Becco Herlewyn et eiusdem loci conventum ex parte una et fratrem Iosep de Chauncy dicte domus hospitalis Ierusalem priorem humilem in Anglia et eiusdem domus fratres et conventum ex altera videlicet quod predicti prior et fratres receperunt ad perpetuam firmam de predictis abbate et conventu omnes decimas tam maiores quam minores provenientes de decimis dominorum de Ferariis ad eosdem abbatem et conventum spectantes in villa et eciam parochia de Stebbynge pro duabus marcis sterlingorum annuis reddendis attornato dictorum abbatis et conventus qui pro tempore fuerit in Anglia vel eius certo nuncio litteras predicti attornati differenti apud Clerkenwelle London in festo sancte Trinitatis sine aliqua diminucione racione alicuius oneris inpositi vel inponendi ordinarii vel extraordinarii Ad hec confitentur et recognoscunt se teneri et obligant se et successores suos qui pro tempore erunt ad dicte pecunie solucionem singulis annis dictis abbati et conventui loco et termino supradictis faciendam prout superius est expressum et si contingant ipsos priorem et fratres in dicte pecunie solucione termino supradicto deficere volunt et concedunt iidem prior et fratres pro se et successoribus suis quod licebit procuratori seu attornato predictorum abbatis et conventus qui pro tempore fuerit in Anglia auctoritate propria ingredi dictarum decimarum possessionem in easdem percipere possidere et in proprios usus convertere necnon et prout voluerint in eisdem disponere sine aliqua contradictione seu impedimento dictorum prioris et fratrum et successorum suorum In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cirografi confecto predicte partes sigilla sua alternatim apposuerunt videlicet parti penes dictos priorem et fratres residenti predictus abbas pro se et conventu suo sigillum suum apposuit et parti penes dictos abbatem et conventum residenti predicti prior et fratres sigillum eorum commune de unanimi assensu factum capituli sui apposuerunt Data apud Melcheburne in pleno capitulo prioris et fratrum anno supradicto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est convencio facta in crastino sancti Iohannis Baptiste anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sextodate inter dominum Petrum abbatem de Becco Herlewynname et eiusdem loci conventumname ex parte una et fratrem Iosep de Chauncy dicte domus hospitalis Ierusalem prioremname humilem in Anglianame et eiusdem domus fratresname et conventumname ex altera videlicet quod predicti priorname et fratresname receperunt ad perpetuam firmam de predictis abbatename et conventuname omnes decimas tam maiores quam minores provenientes de decimis dominorum de Ferariis ad eosdem abbatemname et conventumname spectantes in villa et eciam parochia de Stebbynge pro duabus marcis sterlingorum annuis reddendis attornato dictorum abbatisname et conventusname qui pro tempore fuerit in Anglia vel eius certo nuncio litteras predicti attornati differenti apud Clerkenwelle London in festo sancte Trinitatis sine aliqua diminucione racione alicuius oneris inpositi vel inponendi ordinarii vel extraordinarii Ad hec confitentur et recognoscunt se teneri et obligant se et successores suos qui pro tempore erunt ad dicte pecunie solucionem singulis annis dictis abbatiname et conventuiname loco et termino supradictis faciendam prout superius est expressum et si contingant ipsos prioremname et fratresname in dicte pecunie solucione termino supradicto deficere volunt et concedunt iidem priorname et fratresname pro se et successoribus suis quod licebit procuratori seu attornato predictorum abbatisname et conventusname qui pro tempore fuerit in Anglia auctoritate propria ingredi dictarum decimarum possessionem in easdem percipere possidere et in proprios usus convertere necnon et prout voluerint in eisdem disponere sine aliqua contradictione seu impedimento dictorum priorisname et fratrumname et successorum suorum In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cirografi confecto predicte partes sigilla sua alternatim apposuerunt videlicet parti penes dictos prioremname et fratresname residenti predictus abbasname pro se et conventu suoname sigillum suum apposuit et parti penes dictos abbatemname et conventumname residenti predicti prior et fratres sigillum eorum commune de unanimi assensu factum capituli sui apposuerunt Data apud Melcheburne in pleno capitulo priorisname et fratrumname anno supradicto