Charter Document - 00870174
| Charter Number: | 00870174 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1165 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero E VI (f213v) |
Charter:
Universis sancte Dei ecclesie filiis per Essex[am] constitutis clericis et laicis Gaufridus de Merch salutem Notum sit omni nostrorum devocioni me concessisse et dedisse in elemosinam Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus Ierusalem inperpetuum vi acras terre in villa de Berdefeld[e] reddentes per annum duos solidos pro salute mei et uxoris mee Ade et filii mei Eitropi heredis et omnium filiorum et filiarum et pro animabus patrum et matrum et omnium parentum et amicorum nostrorum et hoc concessu meo et uxoris mee Ade et filii mei Eitropi scilicet heredis mei quicumque vero hanc donacionem violaverit maledictionibus pauperum subiaceat Sanctificet ergo et conservet et confirmet omnipotens Deus hoc quod operatus est in nobis a domo sancta sua que est in Ierusalem hic et in futuro per infinita secula seculorum Amen
Markups
Names Markup:
Universis sancte Dei ecclesie filiis per Essex[am] constitutis clericis et laicis Gaufridus de Merchname salutem Notum sit omni nostrorum devocioni me concessisse et dedisse in elemosinam Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus Ierusalemname inperpetuum vi acras terre in villa de Berdefeld[e] reddentes per annum duos solidos pro salute mei et uxorisname mee Adename et filiiname mei Eitropiname heredis et omnium filiorum et filiarum et pro animabus patrum et matrum et omnium parentum et amicorum nostrorum et hoc concessu meo et uxorisname mee Adename et filiiname mei Eitropiname scilicet heredis mei quicumque vero hanc donacionem violaverit maledictionibus pauperum subiaceat Sanctificet ergo et conservet et confirmet omnipotens Deus hoc quod operatus est in nobis a domoname sancta sua que est in Ierusalemname hic et in futuro per infinita secula seculorum Amen
