Charter Document - 00870147

Charter Document - 00870147


Charter Number: 00870147
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes [] quod ego Walterus filius Turgisi et Cristiana uxor mea filia Ricardi de la Fenne dedimus concessimus et presenti carta nostra confirmavimus Ricardo de Brokyngg pro homagio et servicio suo et pro xxxii s quos nobis dedit in gersumam totum croftum cum pertinentiis sicut circumdatur sepibus et divisis et fossatis in quo fuit mesuagium quod Osbertus carpentarius olim tenuit in villa de Chaur[ia] habendum et tenendum de nobis et heredibus nostris sibi et heredibus suis vel cuicumque predictum tenementum dare vendere vel assignare voluerit exceptis Iudeis et domibus religionis libere quiete bene et in pace hereditarie imperpetuum reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris ipse vel heredes sui vel assignati vi d ad duos anni terminos videlicet ad Pascha iii d et ad festum sancti Michaelis iii d pro omnibus serviciis et consuetudinibus et secularibus demandis Ego vero Walterus et Cristiana uxor mea et heredes nostri warantizabimus prenominatum tenementum cum pertinentiis prefato Ricardo et heredibus suis vel suis assignatis per predictum servicium contra omnes homines et feminas Et ut hec nostra donacio concessio et carte nostre confirmacio et warantizacio rate et stabiles perseverent presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus []

Markups

Names Markup:



Sciant presentes [] quod ego Walterus filius Turgisiname et Cristiana uxorname mea filia Ricardi de la Fennename dedimus concessimus et presenti carta nostra confirmavimus Ricardo de Brokynggname pro homagio et servicio suo et pro xxxii s quos nobis dedit in gersumam totum croftum cum pertinentiis sicut circumdatur sepibus et divisis et fossatis in quo fuit mesuagium quod Osbertus carpentariusname olim tenuit in villa de Chaur[ia] habendum et tenendum de nobis et heredibus nostris sibi et heredibus suis vel cuicumque predictum tenementum dare vendere vel assignare voluerit exceptis Iudeis et domibus religionis libere quiete bene et in pace hereditarie imperpetuum reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris ipse vel heredes sui vel assignati vi d ad duos anni terminos videlicet ad Pascha iii d et ad festum sancti Michaelis iii d pro omnibus serviciis et consuetudinibus et secularibus demandis Ego vero Walterusname et Cristiana uxorname mea et heredes nostri warantizabimus prenominatum tenementum cum pertinentiis prefato Ricardoname et heredibus suis vel suis assignatis per predictum servicium contra omnes homines et feminas Et ut hec nostra donacio concessio et carte nostre confirmacio et warantizacio rate et stabiles perseverent presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus []