Charter Document - 00870106
Charter Number: | 00870106 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inquest |
Date: | 1309 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Inquisicio capta apud Boscum Arsum die dominica proxima post ascensionem Domini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo coram Humfrido de Waldone Alano de Goldyngham et Willelmo le Gros per breve domini regis patens super articulis in dicto brevi contentis videlicet per Henricum de Columbers et alios iuratores qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templi habuerunt in festo natalis Domini anno regni regis predicti primo in villa de Westthurroke in comitatu Essex[e] unum mesuagium et valent aiseamenta domorum per annum tres solidos et octo denarios et unum columbare quod valet per annum tres solidos item fratres predicti habuerunt ibidem unum molendinum aquaticum quod valet per annum quinque marcas item sunt ibi quadraginta octo acre terre lucrabilis que valent per annum triginta duos solidos precium acre octo denarii item sunt ibi tres acre et dimidia prati falcabilis salsi que valent per annum quinque solidos tres denarios precium acre octodecim denarii item sunt ibi sex acre marisci clausi que valent per annum duodecim solidos precium acre duobus solidis et novem acre pasture clause et salse que valent per annum decem solidos sex denarios precium acre quatuordecim denariorum item sunt ibi de annuo redditu liberorum tenencium in villa de Westthurroke Alvythele [] Barclesdon Esthel et Estylbury sex libre sex solidi obolum de quo quatuor solidi solvuntur in festo natalis Domini et sexaginta et unus solidi quadrans solvuntur in festo Pasche et sexaginta et unus solidi quadrans solvuntur in festo sancti Michaelis item dicunt quod perquisita curie cum visu valent ibidem per annum dimidiam marcam Et est summa tocius extente xiii libre v s ix denarii obolum Et dicunt predicti iuratores quod dictum mesuagium cum columbari et molendino aquatico quatuordecim acre terre lucrabilis et novem acre pasture tenentur de Willelmo de [Briaunzoun] per servicium quatuor librarum tresdecim solidorum et quatuor denariorum per annum ad festa sancti Michaelis et Pasche equis porcionibus solvendorum item triginta quatuor acre terre lucrabilis una acra prati et quatuor acre marisci tenentur de Iohanne le viniter per servicium quinque solidorum et sex denariorum annuatim ad festa natalis Domini Pasche et sancti Michaelis equaliter solvendorum item dimidia acra prati due acre marisci tenentur de Henrico de Columbers per servicium unius denarii per annum ad festa Pasche et sancti Michaelis equaliter solvendi item una acra prati tenetur de Iohanne de Claveryng per servicium duorum denariorum per annum ad terminos sancti Michaelis et Pasche solvendorum item una acra prati tenetur de Henrico Elys nichil reddendo eidem item dicunt quod est ibi unus tenens de supradictis liberis tenentibus videlicet Ricardus Vupwaud de Barclesdon qui debet viginti sex solidos octo denarios per annum contentos in summa predicta qui solebat portare redditum suum apud novum Templum London[ii] in festis Pasche et sancti Michaelis et comedere cum fratribus predictis et valet cibus ille quatuor denarios per annum item heredes Iohannis Molond solebat portare ibidem ad terminos predictos redditum suum videlicet undecim solidos quatuor denarios et habere utraque vice cibum suum et valet per annum quatuor denarios Summa resumpcionis quatuor libre novemdecim solidi et novem denarii Et sic est summa veri valoris octo libre sex solidi obolum Dicunt eciam predicti iuratores quod dicti fratres tenuerunt tenementa predicta cum suis pertinentiis infeodum et nichil ad terminum seu alio modo et quod nullum beneficium ecclesiasticum seu liberam capellam habuerunt in proprios usus seu alio modo et quod nemini tenebantur per factum suum vel predecessorum suorum in diurna sustentacione vel [in] aliquo certo per annum racione tenementorum predictorum Dicunt eciam quod tenementa predicta cum suis pertinentiis nunc sunt in manus domini regis et in custodia domini Iohannis de Shadeworth quomodo et qualiter ignorent In cuius rei []
Markups
Names Markup:
Inquisicio capta apud Boscum Arsum die dominica proxima post ascensionem Domini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundodate coram Humfrido de Waldonename Alano de Goldynghamname et Willelmo le Grosname per breve domini regisname patens super articulis in dicto brevi contentis videlicet per Henricum de Columbersname et alios iuratoresname qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templiname habuerunt in festo natalis Domini anno regni regisname predicti primo in villa de Westthurroke in comitatu Essex[e] unum mesuagium et valent aiseamenta domorum per annum tres solidos et octo denarios et unum columbare quod valet per annum tres solidos item fratresname predicti habuerunt ibidem unum molendinum aquaticum quod valet per annum quinque marcas item sunt ibi quadraginta octo acre terre lucrabilis que valent per annum triginta duos solidos precium acre octo denarii item sunt ibi tres acre et dimidia prati falcabilis salsi que valent per annum quinque solidos tres denarios precium acre octodecim denarii item sunt ibi sex acre marisci clausi que valent per annum duodecim solidos precium acre duobus solidis et novem acre pasture clause et salse que valent per annum decem solidos sex denarios precium acre quatuordecim denariorum item sunt ibi de annuo redditu liberorum tenencium in villa de Westthurroke Alvythele [] Barclesdon Esthel et Estylbury sex libre sex solidi obolum de quo quatuor solidi solvuntur in festo natalis Domini et sexaginta et unus solidi quadrans solvuntur in festo Pasche et sexaginta et unus solidi quadrans solvuntur in festo sancti Michaelis item dicunt quod perquisita curie cum visu valent ibidem per annum dimidiam marcam Et est summa tocius extente xiii libre v s ix denarii obolum Et dicunt predicti iuratoresname quod dictum mesuagium cum columbari et molendino aquatico quatuordecim acre terre lucrabilis et novem acre pasture tenentur de Willelmo de [Briaunzoun]name per servicium quatuor librarum tresdecim solidorum et quatuor denariorum per annum ad festa sancti Michaelis et Pasche equis porcionibus solvendorum item triginta quatuor acre terre lucrabilis una acra prati et quatuor acre marisci tenentur de Iohanne le vinitername per servicium quinque solidorum et sex denariorum annuatim ad festa natalis Domini Pasche et sancti Michaelis equaliter solvendorum item dimidia acra prati due acre marisci tenentur de Henrico de Columbersname per servicium unius denarii per annum ad festa Pasche et sancti Michaelis equaliter solvendi item una acra prati tenetur de Iohanne de Claveryngname per servicium duorum denariorum per annum ad terminos sancti Michaelis et Pasche solvendorum item una acra prati tenetur de Henrico Elysname nichil reddendo eidem item dicunt quod est ibi unus tenens de supradictis liberis tenentibus videlicet Ricardus Vupwaud de Barclesdonname qui debet viginti sex solidos octo denarios per annum contentos in summa predicta qui solebat portare redditum suum apud novum Templum London[ii] in festis Pasche et sancti Michaelis et comedere cum fratribusname predictis et valet cibus ille quatuor denarios per annum item heredes Iohannis Molondname solebat portare ibidem ad terminos predictos redditum suum videlicet undecim solidos quatuor denarios et habere utraque vice cibum suum et valet per annum quatuor denarios Summa resumpcionis quatuor libre novemdecim solidi et novem denarii Et sic est summa veri valoris octo libre sex solidi obolum Dicunt eciam predicti iuratoresname quod dicti fratresname tenuerunt tenementa predicta cum suis pertinentiis infeodum et nichil ad terminum seu alio modo et quod nullum beneficium ecclesiasticum seu liberam capellam habuerunt in proprios usus seu alio modo et quod nemini tenebantur per factum suum vel predecessorum suorum in diurna sustentacione vel [in] aliquo certo per annum racione tenementorum predictorum Dicunt eciam quod tenementa predicta cum suis pertinentiis nunc sunt in manus domini regisname et in custodia domini Iohannis de Shadeworthname quomodo et qualiter ignorent In cuius rei []