Charter Document - 00870104

Charter Document - 00870104


Charter Number: 00870104
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1358
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero E VI (f201v)

Charter:

Hec indentura testatur quod cum Henricus Darcy teneat et tenere debeat de priore hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia illa terras et tenementa que quondam fuerunt Roberti Bayous in Westthurroke que quondam tenebantur de magistro et fratribus milicie Templi per certa servicia de quantitate quorum serviciorum controversia mota fuit inter dictos priorem et Henricum tamen pro bono pacis concordatum est inter partes predictas quod predictus Henricus tota vita sua teneat dicta terras et tenementa de dicto priore et successoribus suis per servicia viginti septem solidorum et septem denariorum per annum et secte ad curiam dicti prioris de Pourteflete pro omnibus serviciis omnibus arreragiis antea remissis ita quod heredes et assignati ipsius Henrici dicta terras et tenementa teneant de predicto priore et successoribus suis per servicia de iure antiquitus debita si que fuerint alia quam servicia predicta salvis semper dicto Henrico et assignatis ipsius Henrici defensionibus suis Concedit eciam dictus Henricus quod nullum placitum inde placitatum nec solucio quantitatis redditus predicti post mortem predicti Henrici cedat in preiudicium dicti prioris vel successorum suorum si plus de iure debeatur Concedit eciam idem Henricus quod in brevi inde inter eos pendente idem Henricus in octabam sancte Trinitatis proximam futuram erit non prosecutus In cuius rei testimonium partes predicte presentibus indenturis sigilla sua alternatim apposuerint Data apud Clerkenwelle iuxta London[ium] die quintadecima mensis maii anno regni regis Edwardi tercii a conquestu Anglie tricesimo secundo

Markups

Names Markup:



Hec indentura testatur quod cum Henricus Darcyname teneat et tenere debeat de priore hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglianame illa terras et tenementa que quondam fuerunt Roberti Bayousname in Westthurroke que quondam tenebantur de magistroname et fratribus milicie Templiname per certa servicia de quantitate quorum serviciorum controversia mota fuit inter dictos prioremname et Henricumname tamen pro bono pacis concordatum est inter partes predictas quod predictus Henricusname tota vita sua teneat dicta terras et tenementa de dicto priorename et successoribus suis per servicia viginti septem solidorum et septem denariorum per annum et secte ad curiam dicti priorisname de Pourteflete pro omnibus serviciis omnibus arreragiis antea remissis ita quod heredes et assignati ipsius Henriciname dicta terras et tenementa teneant de predicto priorename et successoribus suis per servicia de iure antiquitus debita si que fuerint alia quam servicia predicta salvis semper dicto Henriconame et assignatis ipsius Henriciname defensionibus suis Concedit eciam dictus Henricusname quod nullum placitum inde placitatum nec solucio quantitatis redditus predicti post mortem predicti Henriciname cedat in preiudicium dicti priorisname vel successorum suorum si plus de iure debeatur Concedit eciam idem Henricusname quod in brevi inde inter eos pendente idem Henricusname in octabam sancte Trinitatis proximam futuram erit non prosecutus In cuius rei testimonium partes predicte presentibus indenturis sigilla sua alternatim apposuerint Data apud Clerkenwelle iuxta London[ium] die quintadecima mensis maii anno regni regis Edwardi terciiname a conquestu Anglie tricesimo secundo