Charter Document - 00870102
Charter Number: | 00870102 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis magistro et fratribus milicie Templi salutem et apostolicam benediccionem Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a racionis tramite non recedunt effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu G de Thurrok cum tenemento suo et molendinum eiusdem loci cum omnibus pertinentiis suis que dilectus filius noster nobilis vir Thomas de Brianzun vobis pia liberalitate concessit et omnia alia quecumque racionabiliter possidetis devocioni vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes ut nulli homini liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere aut ei ausu temerario contraire Si quis autem contra hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et apostolorum eius Petri et Pauli se noverit incursurum Datum Anagni idus octobris
Markups
Names Markup:
Alexander episcopusname servus servorum Dei dilectis filiis magistroname et fratribus milicie Templiname salutem et apostolicam benediccionem Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a racionis tramite non recedunt effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu G de Thurrokname cum tenemento suo et molendinum eiusdem loci cum omnibus pertinentiis suis que dilectus filius noster nobilis vir Thomas de Brianzunname vobis pia liberalitate concessit et omnia alia quecumque racionabiliter possidetis devocioni vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes ut nulli homini liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere aut ei ausu temerario contraire Si quis autem contra hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et apostolorum eius Petri et Pauli se noverit incursurum Datum Anagni idus octobris