Charter Document - 00870093
Charter Number: | 00870093 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Acknowledgment, Final Concord |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octaba sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo octavo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston magistro Simone de Wauton Alano de Wasaund Egidio de Erdington et Willelmo Trussell iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum le Rey et Aliciam uxorem eius petentes et Willelmum Lenveyse tenentem de tribus acris terre cum pertinentiis in Wenintone Westmuster et Wenintone le Enveyse unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Alicie Et pro hac recognicione fine et concordia predicti Robertus et Alicia concesserunt predicto Willelmo predictam terram cum pertinentiis habend et tenend eidem Willelmo et heredibus suis de predictis Roberto et Alicia et heredibus ipsius Alicie imperpetuum reddendo inde per annum decem et octo denarios ad Pascha pro omni servicio secta curie consuetudine et exaccione Et predicti Robertus et Alicia et heredes ipsius Alicie warantizabunt acquietabunt et defendent predicto Willelmo et heredibus suis predictam terram cum pertinentiis per predictum servicium contra omnes homines imperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octaba sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo octavodate coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Prestonname magistro Simone de Wautonname Alano de Wasaundname Egidio de Erdingtonname et Willelmo Trussell iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum le Reyname et Aliciam uxorem eiusname petentes et Willelmum Lenveysename tenentem de tribus acris terre cum pertinentiis in Wenintone Westmuster et Wenintone le Enveyse unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmusname recognovit predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Aliciename Et pro hac recognicione fine et concordia predicti Robertusname et Alicianame concesserunt predicto Willelmo predictam terram cum pertinentiis habend et tenend eidem Willelmoname et heredibus suis de predictis Robertoname et Alicianame et heredibus ipsius Aliciename imperpetuum reddendo inde per annum decem et octo denarios ad Pascha pro omni servicio secta curie consuetudine et exaccione Et predicti Robertusname et Alicianame et heredes ipsius Aliciename warantizabunt acquietabunt et defendent predicto Willelmoname et heredibus suis predictam terram cum pertinentiis per predictum servicium contra omnes homines imperpetuum