Charter Document - 00870030
| Charter Number: | 00870030 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inquest |
| Date: | 1309 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero E VI (f105r) |
Charter:
Inquisicio capta coram Humfrido de Waleden et Alano de Goldyngham apud Sutton parva die veneris proxima post quindenam Pasche anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo super articulis in dicto brevi contentis per Philippum Serle et alios iuratores qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templi habuerunt ad festum natalis Domini anno regni regis Edwardi primo in villa de Sutton predicta unum mesuagium unde aysiamenta domorum valent per annum dimidiam marcam sunt ibi tria gardina unde fructus et herbagium valent per annum i marcam et est ibidem unum columbare quod valet per annum v s iv d item sunt ibidem de terra lucrabili ccclx acre per perticam xvi pedum et dimidii unde quelibet acra de clxxx valet per annum xii d et quelibet acra de clxxx valet per annum viii d item sunt ibidem de terra arabili in tribus mariscis cxxx acre que possunt quolibet anno lucrari et valet quelibet acra per annum xii d Dicunt eciam quod in eisdem mariscis est pastura pro cdxl ovibus matricibus et valet pastura predicta quolibet anno ix libre iii s iv d videlicet pro capite v d item sunt ibidem de prato falcabili et separabili xv acre et dimidia et valet quelibet acra per annum ii s Item dicunt quod est ibidem unum molendinum ventriticum quod valet per annum xx s item sunt ibidem quatuor bosci continentes l acras in quibus non est pastura nec subboscus eo quod totus subboscus vendebatur antequam manerium devenit in manus regis et quod nichil potest responderi de subbosco predicto ante quinque annos proximos futuros set tunc valet per annum xx s Item dicunt quod sunt ibidem de redditu assise vi libre vii s i d videlicet in festo sancti Andree x d in festo Pasche lxii s ii d in festo nativitatis sancti Iohannis Baptiste xiii d et in festo sancti Michaelis lxiii s Item dicunt quod perquisiciones curie valent per annum ii s item est ibidem i libra piperis de redditu assiso ad festum sancti Michaelis et valet xii d item est ibi de redditu dimidia libra cimini per annum ad festum Pasche et valet obolum item i vomer de redditu ad festum sancti Michaelis et valet vi d Summa tocius extente xlii libre iii d obolus de quibus debentur annuatim priori de Bredene pro tenemento quod fuit Rogeri de Berwes in Sutton xx d solvendi in festo Pasche et sancti Michaelis per equales porciones item priori de Leyes pro una acra terre que vocatur Bayardeslond xvi d ad eosdem terminos item Hamoni de Sutton iii s viii d ad eosdem terminos pro xviii acris terre in Holkele et priori de Pritewelle pro una acra prati in Suthmede x d ad eosdem terminos et Katerine Runtevale pro una acra terre in Cattregge ad eosdem terminos et ad hundredum domini regis de Rocheford iii s ix d de hidagio pro l acris terre que fuerunt Alani Faierchild et Simonis le Neweman ad festum sancti Andree et nativitatis sancti Iohannis Baptiste per equales porciones Summa xi s xi d Et sic summa extente veri valoris xli libre viii s iv d obolus Predicti iuratores dicunt super sacramentum suum quod est ibi quedam capella predictis terris et tenementis annexa in qua est baptisterium pro quatuor tenentibus manerii et in qua dicti fratres solebant invenire unum capellanum divina continue celebrantem et quod omnes decime tam maiores quam minores provenientes de dominicis terris suis habere consueverunt preter quod prior de Pritwell percepit decimam garbarum et feni de lxxx et iii acris terre arabilis et unius acre prati et rector ecclesie de magna Sutton [de] lxxxiv acre terre arabilis Preterea dicunt quod predicti fratres concesserunt dicto priori de Pritwell tresacras terre quas dicti fratres tempore suo seminaverunt semine suo proprio excepto tercio anno quando dicta terra iacebat ad warectum et tunc illam waractabant et ribinabant quarum vesturam dictus prior integre singulis annis percepit pro decimis xxx acrarum terre de dominicis terris suis et valet dicta capella preter sustentacionem capellani iv marce Item predicti iuratores dicunt quod predicte terre et tenementa simul cum capella sunt in manum domini regis et in custodia domini Iohannis de Shaddeworth qualiter et quomodo ignorant et de supradictis terris et tenementis capitale mesuagium et xxxiii acre terre et decem acre bosci apud Grestede tenentur in capite de domino Iohanne de Rocheford per servicium sexti partis feodi unius militis et de honore de Reyleye tenentur lxx acre terre due acre prati et xxx acre bosci per servicium x d per annum supracontentorum et lxxxiv acre terre tenentur in capite de heredibus Iohannis de Burgo per quod servicium ignorant et decem acre bosci tenentur in capite de domina Alicia de Bellomonte per quod servicium ignorant et clxxiii acre terre tenentur de honore de Reyle ut intelligunt per quod servicium ignorant et quod unus de predictis marescis qui vocatur Havenemerssh tenetur in capite de comite Warenne per quod servicium ignorant et quod a quo vel a quibus unus marescus qui vocatur Smaleport tenetur ignorant et quod unus mariscus qui vocatur Presteswarde tenetur in capite de domino Iohanne de Rocheford per quod servicium ignorant et quod predicti fratres habuerunt duas acras terre ad festum natalis Domini predictum ad terminum quindecim annorum de quibus quinque anni sunt elapsi et de quibus satisfecerunt premanibus et valet predicta terra per annum xii d et tenetur de Katerina Rouncevall Et predicti iuratores dicunt quod frater Willelmus de la More milicie Templi in Anglia magister de assensu fratrum suorum in capitulo suo generali apud Dinesle anno Domini millesimo trecentesimo concessit per quoddam scriptum sigillo capitali signatum Willelmo le paumere pro servicio suo perpetuum victum suum ad mensam scutiferorum in domo sua de Sutton predicta ad terminum vite sue ac eciam dimidiam marcam argenti pro roba sua percipienda deserviendo eisdem dum suipotens fuerit quo cessante capiet quinque solidos pro roba sua et si idem Willelmus in langorem senectutem seu debilitatem inciderit tunc haberet locum competentem infra ambitum curie predicte et ibi ut in cibis et potibus sibi necessarie percipiet sicut unus aliorum servientum suorum unde dictus Willelmus a die concessionis predicte usque ad diem quod dicti fratres capti fuerunt plene fuit seisitus Dicunt eciam quod dictus frater Willelmus de assensu tocius capituli sui apud Dinesle anno Domini millesimo trecentesimo tercio concessit per scriptum suum sigillo communi signatum Iohanni Ambryus pro servicio suo perpetuum victum suum ad mensam scutiferorum domus de Sutton et quinque solidos pro stipendio suo annuatim de quo fuit seisitus a tempore concessionis predicte usque ad capcionem dictorum fratrum et si dictus Iohannes debilitate vel senectute confectus fuerit ita quod ad mensam eorum sedere non poterit quod haberet cameram infra ambitum curie predicte et ibi in cibis et potibus deserviretur prout consuetum fuit libere servientibus in eodem statu existentibus ministrari In cuius rei testimonium []
Markups
Names Markup:
Inquisicio capta coram Humfrido de Waledenname et Alano de Goldynghamname apud Sutton parva die veneris proxima post quindenam Pasche anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundodate super articulis in dicto brevi contentis per Philippum Serlename et alios iuratoresname qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templiname habuerunt ad festum natalis Domini anno regni regis Edwardi primo in villa de Sutton predicta unum mesuagium unde aysiamenta domorum valent per annum dimidiam marcam sunt ibi tria gardina unde fructus et herbagium valent per annum i marcam et est ibidem unum columbare quod valet per annum v s iv d item sunt ibidem de terra lucrabili ccclx acrenumeral per perticam xvi pedumnumeral et dimidii unde quelibet acra de clxxx valet per annum xii d et quelibet acra de clxxx valet per annum viii d item sunt ibidem de terra arabili in tribus mariscis cxxx acre que possunt quolibet anno lucrari et valet quelibet acra per annum xii d Dicunt eciam quod in eisdem mariscis est pastura pro cdxl ovibus matricibus et valet pastura predicta quolibet anno ix libre iii s iv d videlicet pro capite v d item sunt ibidem de prato falcabili et separabili xv acre et dimidia et valet quelibet acra per annum ii s Item dicunt quod est ibidem unum molendinum ventriticum quod valet per annum xx s item sunt ibidem quatuor bosci continentes l acras in quibus non est pastura nec subboscus eo quod totus subboscus vendebatur antequam manerium devenit in manus regis et quod nichil potest responderi de subbosco predicto ante quinque annos proximos futuros set tunc valet per annum xx s Item dicunt quod sunt ibidem de redditu assise vi libre vii s i d videlicet in festo sancti Andree x d in festo Pasche lxii s ii d in festo nativitatis sancti Iohannis Baptiste xiii d et in festo sancti Michaelis lxiii s Item dicunt quod perquisiciones curie valent per annum ii s item est ibidem i libra piperis de redditu assiso ad festum sancti Michaelis et valet xii d item est ibi de redditu dimidia libra cimini per annum ad festum Pasche et valet obolum item i vomer de redditu ad festum sancti Michaelis et valet vi d Summa tocius extente xlii libre iii d obolus de quibus debentur annuatim priori de Bredenename pro tenemento quod fuit Rogeri de Berwesname in Sutton xx d solvendi in festo Pasche et sancti Michaelis per equales porciones item priori de Leyesname pro una acra terre que vocatur Bayardeslond xvi d ad eosdem terminos item Hamoni de Suttonname iii s viii d ad eosdem terminos pro xviii acris terre in Holkele et priori de Pritewellename pro una acra prati in Suthmede x d ad eosdem terminos et Katerine Runtevalename pro una acra terre in Cattregge ad eosdem terminos et ad hundredum domini regisname de Rocheford iii s ix d de hidagio pro l acris terre que fuerunt Alani Faierchildname et Simonis le Newemanname ad festum sancti Andree et nativitatis sancti Iohannis Baptiste per equales porciones Summa xi s xi d Et sic summa extente veri valoris xli libre viii s iv d obolus Predicti iuratoresname dicunt super sacramentum suum quod est ibi quedam capella predictis terris et tenementis annexa in qua est baptisterium pro quatuor tenentibus manerii et in qua dicti fratresname solebant invenire unum capellanum divina continue celebrantem et quod omnes decime tam maiores quam minores provenientes de dominicis terris suis habere consueverunt preter quod prior de Pritwellname percepit decimam garbarum et feni de lxxx et iii acris terre arabilis et unius acre prati et rector ecclesie de magna Suttonname [de] lxxxiv acre terre arabilis Preterea dicunt quod predicti fratresname concesserunt dicto priori de Pritwellname tresacras terre quas dicti fratresname tempore suo seminaverunt semine suo proprio excepto tercio anno quando dicta terra iacebat ad warectum et tunc illam waractabant et ribinabant quarum vesturam dictus priorname integre singulis annis percepit pro decimis xxx acrarum terre de dominicis terris suis et valet dicta capella preter sustentacionem capellani iv marce Item predicti iuratoresname dicunt quod predicte terre et tenementa simul cum capella sunt in manum domini regisname et in custodia domini Iohannis de Shaddeworthname qualiter et quomodo ignorant et de supradictis terris et tenementis capitale mesuagium et xxxiii acre terre et decem acre bosci apud Grestede tenentur in capite de domino Iohanne de Rochefordname per servicium sexti partis feodi unius militis et de honore de Reyleye tenentur lxx acre terre due acre prati et xxx acre bosci per servicium x d per annum supracontentorum et lxxxiv acre terre tenentur in capite de heredibus Iohannis de Burgolocation per quod servicium ignorant et decem acre bosci tenentur in capite de domina Alicia de Bellomontelocation per quod servicium ignorant et clxxiii acre terre tenentur de honore de Reyle ut intelligunt per quod servicium ignorant et quod unus de predictis marescis qui vocatur Havenemerssh tenetur in capite de comite Warenne per quod servicium ignorant et quod a quo vel a quibus unus marescus qui vocatur Smaleport tenetur ignorant et quod unus mariscus qui vocatur Presteswarde tenetur in capite de domino Iohanne de Rochefordname per quod servicium ignorant et quod predicti fratresname habuerunt duas acras terre ad festum natalis Domini predictum ad terminum quindecim annorum de quibus quinque anni sunt elapsi et de quibus satisfecerunt premanibus et valet predicta terra per annum xii d et tenetur de Katerina Rouncevallname Et predicti iuratoresname dicunt quod frater Willelmus de la More milicie Templi in Anglia magistername de assensu fratrumname suorum in capitulo suo generali apud Dinesle anno Domini millesimo trecentesimo concessit per quoddam scriptum sigillo capitali signatum Willelmo le paumerename pro servicio suo perpetuum victum suum ad mensam scutiferorum in domo sua de Sutton predicta ad terminum vite sue ac eciam dimidiam marcam argenti pro roba sua percipienda deserviendo eisdem dum suipotens fuerit quo cessante capiet quinque solidos pro roba sua et si idem Willelmusname in langorem senectutem seu debilitatem inciderit tunc haberet locum competentem infra ambitum curie predicte et ibi ut in cibis et potibus sibi necessarie percipiet sicut unus aliorum servientum suorum unde dictus Willelmusname a die concessionis predicte usque ad diem quod dicti fratresname capti fuerunt plene fuit seisitus Dicunt eciam quod dictus frater Willelmusname de assensu tocius capituli sui apud Dinesle anno Domini millesimo trecentesimo tercio concessit per scriptum suum sigillo communi signatum Iohanni Ambryusname pro servicio suo perpetuum victum suum ad mensam scutiferorum domus de Sutton et quinque solidos pro stipendio suo annuatim de quo fuit seisitus a tempore concessionis predicte usque ad capcionem dictorum fratrumname et si dictus Iohannesname debilitate vel senectute confectus fuerit ita quod ad mensam eorum sedere non poterit quod haberet cameram infra ambitum curie predicte et ibi in cibis et potibus deserviretur prout consuetum fuit libere servientibus in eodem statu existentibus ministrari In cuius rei testimonium []
