Charter Document - 00870017

Charter Document - 00870017


Charter Number: 00870017
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero E VI (f101r)

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis magistro et fratribus milicie Templi salutem et apostolicam benediccionem Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu ecclesiam de Reydon[] et ecclesiam de Wodmancote cum pertinentiis earum sicut ecclesias ipsas canonice possidetis vobis et domui vestre auctoritate apostolica et presentis scripti pagina communimus Statuentes ut nulli omnino homini liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere aut ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum eius Petri et Pauli se noverit incursurum Datum Anagni XII kalend aprilis

Markups

Diplomatics Markup:









Alexanderintitulatio-salutatio particulars episcopus servus servorum Dei dilectis filiis magistro et fratribus milicie Templi salutem et apostolicam benediccionemintitulatio-salutatio standard Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu sunt prosequente complendanotification Ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu ecclesiam de Reydon[] et ecclesiam de Wodmancote cum pertinentiis earum sicut ecclesias ipsas canonice possidetis vobis et domui vestre auctoritate apostolica et presentis scripti pagina communimusconsent clause Statuentes ut nulli omnino homini liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere aut ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum eius Petri et Pauli se noverit incursurumpromise/oath clause Datumdate clause standard Anagnidate clause particulars XIIdate clause particulars kalenddate clause standard aprilisdate clause particulars

Names Markup:



Alexander episcopus servus servorum Deiname dilectis filiis magistroname et fratribus milicie Templiname salutem et apostolicam benediccionem Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu ecclesiam de Reydon[] et ecclesiam de Wodmancote cum pertinentiis earum sicut ecclesias ipsas canonice possidetis vobis et domui vestre auctoritate apostolica et presentis scripti pagina communimus Statuentes ut nulli omnino homini liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere aut ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum eius Petri et Pauli se noverit incursurum Datum Anagni XII kalend aprilis