Charter Document - 00870003

Charter Document - 00870003


Charter Number: 00870003
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord, Quitclaim
Date: 1231
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero E VI (f65r)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancte Trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quintodecimo coram Thoma de Muleton Willelmo de Raleg[a] Willelmo de Eboraco Radulfo de Norwico et Ricardo Reing[er] iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Robertum de Saunford magistrum milicie Templi in Anglia petentem per Willelmum de Enefeud positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Aliciam de la Grave tenentem per Benedictum de Hakeneye positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de sex acris terre cum pertinenciis in Hakeneye Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet prefata Alicia recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius magistri et fratrum predicte milicie Templi et illam eis reddidit in eadem curia et remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem magistro et successoribus suis et predictis fratribus imperpetuum Et pro hac recognicione reddicione remissione quieta clamacione fine et concordia idem magister dedit predicte Alicie dimidiam marcam argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Diplomatics Markup:















Hec est finalis concordia facta in curia domini regisintitulatio-salutatio standard apuddate clause standard Westmonasteriumdate clause particulars a die sancte Trinitatis in quindecim diesdate clause particulars anno regni regisdate clause standard Henrici filii regis Iohannis quintodecimodate clause particulars corampresent standard Thoma de Muleton Willelmo de Raleg[a] Willelmo de Eboraco Radulfo de Norwico et Ricardo Reing[er]present particulars iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibuspresent standard interwords of disposition standard fratrem Robertum de Saunford magistrum milicie Templi in Angliagrantee particulars petentem pergrantee standard Willelmum de Enefeudgrantee particulars positum loco suo ad lucrandum vel perdendumgrantee standard etwords of disposition standard Aliciam de la Gravewords of disposition particulars tenentem perwords of disposition standard Benedictum de Hakeneyewords of disposition particulars positum loco suo ad lucrandum vel perdendum dewords of disposition standard sexobject of conveyance particulars acris terre cum pertinenciisobject of conveyance standard in Hakeneyeobject of conveyance particulars Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet prefatawords of disposition standard Aliciawords of disposition particulars recognovitwords of disposition standard totam predictam terram cum pertinenciisobject of conveyance standard esse ius ipsiuswords of disposition standard magistri et fratrum predicte milicie Templigrantee particulars etwords of disposition standard illamobject of conveyance standard eisgrantee standard reddidit in eadem curia et remisit et quietam clamavit de se et heredibus suiswords of disposition standard eidem magistrograntee particulars et successoribus suis et predictis fratribusgrantee standard imperpetuumwords of disposition standard Et pro hac recognicione reddicione remissione quieta clamacione fine et concordia idempayment on entry clause standard magisterpayment on entry clause particulars dedit predictepayment on entry clause standard Alicie dimidiampayment on entry clause particulars marcam argentipayment on entry clause standard

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancte Trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quintodecimodate coram Thoma de Muletonname Willelmo de Raleg[a]name Willelmo de Eboraconame Radulfo de Norwiconame et Ricardo Reing[er] iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Robertum de Saunford magistrum milicie Templi in Anglianame petentem per Willelmum de Enefeudname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Aliciam de la Gravename tenentem per Benedictum de Hakeneyename positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de sex acris terre cum pertinenciis in Hakeneye Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet prefata Alicia recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius magistriname et fratrum predicte milicie Templiname et illam eis reddidit in eadem curia et remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem magistro et successoribus suis et predictis fratribus imperpetuum Et pro hac recognicione reddicione remissione quieta clamacione fine et concordia idem magister dedit predicte Aliciename dimidiam marcam argenti