Charter Document - 00860057

Charter Document - 00860057


Charter Number: 00860057
Cartulary Title: The Cartulary of St. Michael's Mount
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Institution
Date: 1196
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Vniuersis sancte matris ecclesie filiis Willelmus de Chemill archidiaconus Rich[] salutem Nouerit vniuersitas vestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse magistro Rogero de Richem[] ecclesiam de Wath cum omnibus pertinenciis suis ad presentacionem Jordani abbatis et conuentus de monte sancti Michaelis de periculo maris in puram et perpetuam elemosinam et ipsum in eadem ecclesia parsonam instituisse soluendo Hamoni priori de Wath et eius successoribus quinque marcas argenti nomine pensionis medietatem ad pentecost[en] et alteram medietatem ad festum sancti Martini salua vicaria Odoni clerico in eadem ecclesia sicut Reginaldus eam habuit reddendo predicto Rogero viginti solidos annuatim nomine pensionis medietatem ad pentecost[en] et medietatem ad sanctum Martinum Ipse et Odo invenit sufficient[um] ad ministracionem in sepe dicta ecclesia et subibit omnia onera ad prefatam ecclesiam spectancia Hiis testibus Ada decano de Louest Benedicto capellano Gaufrido decano de Forseth et Gilberto capellano Johanne decano de Watlous Willelmo capellano Hamone priore de Wath Ankenno clerico Thoma clerico de Forseth In testimonium signi Willelmi de Godmely quondam archidiaconi Richem[] prolati eciam magistro R de Abiton sub deleg[ati] magistro J de Sadamio apposuit id magisterium Et signum suum apposuimus sub pede inpressione signi archidiaconi supradicti

Source (click image below to view full size)