Charter Document - 00841001

Charter Document - 00841001


Charter Number: 00841001
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1078 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Willelmus fortissimus immo potentissimus rex omnium regum illorum a quibus eo tempore sceptra regalia sub Divino gubernabantur maximum imperium Anglice terre regens quod permissione atque voluntate Dei primum signis mirabilibusque prodigiis ac deinde magnis viribus bellisque debellando Anglos tandem adquisitum gubernans viris tam ecclesiasticis quam suis comitibus baronibusque atque ministris omnibus salutes divina providentia Dei misericordia et mea bonitate divina clementia inspirata devote postulanti Benedicto abbati devotissimo cenobium in honore Domini nostri Jesu Christi et beatissime ejus genitricis et virginis Marie et Sancti Germani Autissiodorensis episcopi in Salebya fundare concessi in quo fundamine conjeci et regali libertate posui et dedi de mea propria mensa ipsam Selebiam videlicet unam carucatam terre de Snaith et sex bovatas de Flaxlei et Roupeclif et dimidiam carucatam in Brattuna et unam piscariam Witegift et terras a Thoma archiepiscopo eidem ecclesie datas videlicet Fristunam et Selebiam minorem tam secundum vivam vocem quam juxta brevis ejus tenorem eodem modo Crull scilicet unum hundred qui jacet in vicecomitatu Lincolnie quem dedit Gaufridus de Lawirche et Stanford que est in vicecomitatu Hametonie quem dedit Wido de Ramecurt sine ullo retentu confirmavi et dando concessi et cuncta cum iis que undecumque tam in terris et possessionibus quam in aliis oblationibus que instinctu Sancti Spiritus a devotis benefactoribus offerri et quoquoversum jure prece et pretio adquiri possunt sub regali munere ab omni exactione et molestia et vexatione solute quiete et libere prout decet elemosinam regiam et propriam abbatiam regis interminabili et perpetua pace tenere et curtem suam cum saca et soca et tol et tem et infangenthef et cum omnibus consuetudinibus quas meliores habet ecclesia Sancti Petri Eboracensis habere et perpetuo possidere Ad testimonium et confirmationem hujus elemosine donationis pro salute anime mee et tam precedentium meorum quam subsequentium data carta hec et confirmata apud Lundonias in presentia istorum scilicet Odonis Baiocensis episcopi Eduardi de Salesburia Hugonis de Portu Hugonis de Montefort Roberti de Olley Ricardi filii comitis Gilberti [et] Baldwini fratris ejus Remigii episcopi Radulfi Talebois Roberti de Teiny Gaufridi de la Wirche et totius curie regis