Charter Document - 00840598
Charter Number: | 00840598 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Ebor[] die Sancti Botulfi anno regni regis Henrici filii regis Johannis quintodecimo coram Stephano de Segraue Roberto de Lexington Radulfo filii Roberti Briano filii Alani Willelmo de Lund Willelmo de Insula et magistro Roberto de Scherdelaw justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum filium Gerardi petentem et Ricardum Abbatem de Selby tenentem de iij bovatas et xxviij acris terre cum pertinentiis in Stiuelingflet unde assisa mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Selby totum jus quod habuit in predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quietam clamatione fine et concordia idem Abbas dedit predicto Roberto unam marcam argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Ebor[] die Sancti Botulfi anno regni regis Henrici filii regis Johannis quintodecimo coram Stephano de Segraue Roberto de Lexington Radulfo filii Roberti Briano filii Alani Willelmo de Lund Willelmo de Insula et magistro Roberto de Scherdelaw justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum filium Gerardi petentem et Ricardum Abbatem de Selby tenentem de iij bovatasnumeral et xxviij acrisnumeral terre cum pertinentiis in Stiuelingflet unde assisa mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Selby totum jus quod habuit in predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quietam clamatione fine et concordia idem Abbas dedit predicto Roberto unam marcam argenti