Charter Document - 00840444
Charter Number: | 00840444 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Haec est convencio facta inter Ricardum de Kelleshey Abbatem et Conventum de Selby ex una parte et Robertum de Willegby ex altera anno gracie mcc quadragesimo ad festum Sancti Johannis Baptiste videlicet quod praedictus Abbas et Conventus dimiserunt et quietum clamaverunt dicto Roberto et heredibus suis omne jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in Habholme et in omnibus aliis locis usque ad praedictum terminum a praedicto Roberto sibi appropriatis Dictus vero Robertus dimisit et quietum clamavit de se et heredibus suis dicto Abbati et Conventui omne jus et clamium quod habuit vel habere potuit in exaltacione stagni de Seleby manente stagno in eadem exaltacione et statu in qua fuit dicto die qua facta fuit ista composicio inter dictum Abbatem et Conventum et Robertum et in omnibus aliis locis usque ad praedictum terminum a praedicto Abbate et Conventu eis appropriatis Et ut ista composicio imperpetuum rata et stabilis permaneat utraque pars scripto alterius sigillum suum apposuit Ada de Neytford[] Johanne de Crikeleston Thoma de Pollington[] []
Markups
Names Markup:
Haec est convencio facta inter Ricardum de Kelleshey Abbatem et Conventum de Selby ex una parte et Robertum de Willegby ex altera anno gracie mcc quadragesimodate ad festum Sancti Johannis Baptiste videlicet quod praedictus Abbas et Conventus dimiserunt et quietum clamaverunt dicto Roberto et heredibus suis omne jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in Habholme et in omnibus aliis locis usque ad praedictum terminum a praedicto Roberto sibi appropriatis Dictus vero Robertus dimisit et quietum clamavit de se et heredibus suis dicto Abbati et Conventui omne jus et clamium quod habuit vel habere potuit in exaltacione stagni de Seleby manente stagno in eadem exaltacione et statu in qua fuit dicto die qua facta fuit ista composicio inter dictum Abbatem et Conventum et Robertum et in omnibus aliis locis usque ad praedictum terminum a praedicto Abbate et Conventu eis appropriatis Et ut ista composicio imperpetuum rata et stabilis permaneat utraque pars scripto alterius sigillum suum apposuit Ada de Neytford[] Johanne de Crikeleston Thoma de Pollington[] []