Charter Document - 00840241
| Charter Number: | 00840241 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1258 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hominibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Walterus filius Johannis Tannatoris de Seleby et Johannes frater ejus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie beati Germani de Seleby et monachis ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam ad elemosinam predicte ecclesie unum essartum in Seleby quod vocatur Todhilridding cum omnibus pertinenciis sicuti fossatis et sepibus undique includitur quod quidem assartum fuit quondam Johannis Tannatoris patris nostri habendum et tenendum eisdem monachis et eorum ecclesie inperpetuum libere et quiete cum omnibus pertinenciis Nos vero predicti Walterus et Johannes et heredes nostri predictum assartum cum omnibus pertinenciis predictis monachis et eorum ecclesie contra omnes gentes inperpetuum warantizabimus Dat apud Seleby die Martis scilicet in crastino Sancti Botulphi anno Domini MCCL octavo In cujus rei testimonium huic presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Johanne patre Abbatis []
Markups
Names Markup:
Omnibus hominibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Walterus filius Johannis Tannatoris de Seleby et Johannes frater ejus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie beati Germani de Seleby et monachis ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam ad elemosinam predicte ecclesie unum essartum in Seleby quod vocatur Todhilridding cum omnibus pertinenciis sicuti fossatis et sepibus undique includitur quod quidem assartum fuit quondam Johannis Tannatoris patris nostri habendum et tenendum eisdem monachis et eorum ecclesie inperpetuum libere et quiete cum omnibus pertinenciis Nos vero predicti Walterus et Johannes et heredes nostri predictum assartum cum omnibus pertinenciis predictis monachis et eorum ecclesie contra omnes gentes inperpetuum warantizabimus Dat apud Seleby die Martis scilicet in crastino Sancti Botulphi anno Domini MCCL octavodate In cujus rei testimonium huic presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Johanne patre Abbatis []
