Charter Document - 00840032
| Charter Number: | 00840032 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1158 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum justiciariis vicecomiti et ministris et forestariis suis et omnibus fidelibus suis de Eborac[i]scira salutem Sciatis me concessisse et confirmasse Deo et ecclesie Sancti Germani de Seleby et monachis ibidem Deo servientibus septemdecim acras de essartis in manerio eorum de Acastra quod situm est inter Usam et Werf Quare volo et firmiter precipio quod predicti monachi predictas xvij acras teneant bene et in pace et libere et quiete et honorifice sicut tenent alias tenuras suas in Eborac[i]scira et ejusdem libertatibus Testibus Ricardo de Luci et Simon filio Petri apud Boliam
