Charter Document - 00840026
| Charter Number: | 00840026 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1159 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum Gamello filio Basinc salutem Precipio quod abbas et monachi de Seleby habeant et teneant bene et in pace et libere et juste suas v bovatas terre in Pouilgleton sicut eas melius habuerunt tempore Henrici regis avi mei in bosco et plano et essartis et nominatim juxta Wenetam et nisi feceris justiciarius vel vicecomes meus de Eboraco faciat Teste Willelmo filio Johannis apud Eboracum
