Charter Document - 00840018
| Charter Number: | 00840018 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1109 - 1114 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum episcopo Lincolniensi et vicecomiti[bus] et omnibus ministris suis Lincolniensibus et Laircestrensibus et Norhamtonensibus salutem Precipio quod Sanctus Germanus de Seleby et terra et homines sui de Crull et Stallingburg et Stanford et in eis que eis pertinent habeant thol et team et soch et sach et infangenethef et omnes consuetudines et libertates suas in omnibus rebus quia has quiet[anci]as et libertates habet ecclesia Sancti Petri de Eboraco secundum cujus dignitates et libertates concessi has et dedi Sancto Germano quare precipio quod supra hoc nullo modo eos infestatis Teste Thoma archiepiscopo Eboracensi apud Wodestok
