Charter Document - 00840010
| Charter Number: | 00840010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1159 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum R[ogero] archiepiscopo Eboracensi et ministris suis de Eborac[i]scira salutem Precipio quod abbas et monachi de Seleby habeant et teneant bene et in pace et libere et honorifice et juste vivarium suum de Seleby sicut illud melius et liberius tenuerunt tempore Henrici regis avi mei et sicut carta ejusdem Henrici regis avi mei testatur et prohibeo ne quis in eo piscet vel piscem capiat sine eorum licentia Teste Willelmo filio Johannis apud Eboracum
