Charter Document - 00840007

Charter Document - 00840007


Charter Number: 00840007
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1147 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum justiciariis vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Eborac[i]scira salutem Precipio quod ecclesia Sancti Germani de Seleby et abbas et monachi ibidem Deo servientes habeant omnes libertates suas et suas liberas consuetudines in teloneo et passagio et terris et molendinis et in omnibus possessionibus suis in burgis et extra burgum et in omnibus rebus et locis ita bene et in pace et honorifice sicut melius et liberius habuerunt tempore regis Henrici avunculi mei et meo postea ne super hoc aliquis eis injuriam vel contumeliam inde faciat quia nulli warantizare volo qui eis inde detrimentum fecerit vel eos infestaverit Teste Roberto de Ver apud Eboracum