Charter Document - 00840002

Charter Document - 00840002


Charter Number: 00840002
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Henricus de Lascy comes Lincolniae salutem in Domino sempiternam Volentes graciam facere Johanni de Yortheburg concessimus pro nobis et haeredibus nostris quod ipse Johannes et haeredes sui habeant et teneant septem perticatas morae in latitudine jacentes inter moras quas Radulfus Gausel solebat tenere et moras Priorissae de Nonnecotona simul cum fundo sub praedictis septem perticatis morae et quae quidem mora jacet in Inglesmore in manerio et soka de Snayth juxta Swynflete et se extendit versus austrum quantum profunda mora ad turbas fodiendas duraverit in longitudine et de latitudine septem perticatarum nisi mora illa temporibus futuris per loca versus austrum fuerit magis stricta salvis tamen nobis et haeredibus nostris vastis et pasturis nostris ex parte boriali aquae de Done ubique versus borialem usque ad profunditatem morae praedictae ubi turbae poterint per ipsum Johannem et haeredes suos convenienter fodi temporibus futuris ad omnimoda approuyamenta nostra in eisdem vastis et pasturis facienda quocienscunque quandocunque et qualitercunque melius ad opus nostrum viderimus expedire imperpetuum et salvis nobis et haeredibus nostris pastura in praedicta mora ipsi Johanni et haeredibus suis concessa tam ante fodicionem et asportacionem turbarum in eadem mora quam post fodicionem et asportacionem earundem Et si forte terra sub praedicta mora in agriculturam seu pratum reducatur tunc post asportacionem bladi et foeni semper in eisdem terris et pratis pasturam cum averiis nostris propriis et haeredum nostrorum habebimus Concessimus insuper eidem Johanni et haeredibus suis pro nobis et haeredibus nostris quod habeant omnimoda aysiamenta in omnibus antiquis viis semitis et calcetis in praedicta mora tam ab antiquo usitatis quam in mora per praesentem cartam ipsi Johanni et haeredibus suis concessa apperiendi fodiendi cum gutteris et seweris et appericionibus ad praedictam moram siccandam cum libertate praedictam moram apperiendi tollendi turbas fodiendi eas et alia bona sua usque ad aquas de Ouse et de Done cariandi et naves ibidem cariandi et inde abducendi libere quiete et pacifice pro voluntate sua imperpetuum absque contradictione vel impedimento nostri haeredis balliorum seu aliorum ministrorum nostrorum quorumcunque imperpetuum reddendo inde nobis et haeredibus nostris annuatim duodecim denarios argenti medietatem scilicet ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in hyeme et faciendo omnia alia servicia debita et consueta pro praedicta mora imperpetuum Et praeterea idem Johannes et haeredes sui et eorum assignati et tenentes fossatum aquae de Ouse ex opposito morarum praedictarum quocienscunque per intemperiem aquae maris vel praedictae aquae de Ouse fractum fuerit vel asportatum in parte vel in toto reparabunt et de novo facient quocienscunque necesse fuerit imperpetuum et praeterea idem Johannes concessit pro se et haeredibus suis quod via imperpetuum remaneat tam larga inter fossatum aqua de Ouse et inter moras praedictas sicut fuit die confeccionis praesentis scripti scilicet sexaginta pedum ad minus Et nos Henricus et haeredes nostri praedictam moram cum fundo in forma suprascripta praedicto Johanni et haeredibus suis contra omnes gentes warantizabimus Et in omnium praemissorum testimonium parti hujus scripti cyrograffati penes praedictum Johannem et haeredes suos remanenti sigillum nostrum fecimus apponi et alteri parti penes nos remanenti sigillum ipsius Johannis est appensum Hiis testibus dominis Willelmo le Vavasour Milone de Stapelton militibus Willelmo de Nony Thoma de Fissheburne Olivero de Stanesfeud tunc receptore castri Pontisfracti et aliis

Source (click image below to view full size)