Charter Document - 00840001
| Charter Number: | 00840001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1304 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Henricus de Lascy comes Lincolnie Constabularius Cestrie salutem in Domino Noveritis nos pro salute anime nostre et antecessorum nostrorum concessisse Abbati et Conventui de Seleby quod ipsi et successores sui habeant et teneant cymiterium in villa de Wytegift olim dedicatum sicut fossatis includitur usque ad quandam placeam ubi feria nostra annuatim tenetur ad festum Beate Maria Magdalene juxta cymiterium predictum in villa predicta versus boream ad construendam ecclesiam sive capellam in eodem cymiterio in honore Beate Maria Magdalene in qua quidem ecclesia sive capella homines nunc inhabitantes et impostorum inhabitaturi in villis de Ouseflet Wytegift Essetoft Redenesse et Swynflet et etiam tenentes undecim bovatas terre in Folquardeby et tres decem bovatas terre in Haldaneby que quidem villa predicte sunt infra limites parochie de Snayth divina officia audient et sacramenta ecclesiastica percipient et habebunt prout aliquo tempore plenius melius liberius et honestius percipere et habere consueverunt in ecclesia que nuper prostrata fuit per dominum Johannem le Fraunceys tunc Rectorem ecclesie de Athelingflet in cymiterio predicto tenenda predictum cymiterium in liberam elemosinam in forma predicta sine reclamacione nostri vel heredum nostrorum inperpetuum In cujus rei testimonium has literas nostras sigillo nostro sigillatas eisdem Abbati et Conventui fieri fecimus patentes Datum apud Clifton juxta Eboracum die Jovis proxima ante festum Sanctorum Apostolorum Symonis et Jude anno gracie Domini Millesimo tres centesimo quarto
