Charter Document - 00830048
Charter Number: | 00830048 |
---|---|
Cartulary Title: | Annals of the Hospital of St. Wulstan [Worcester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuencio facta inter Magistrum Hospitalis Sancti Wolstani Wigorn et eiusdem loci fratres ex parte vna et Emmam que fuit vxor Johannis de Witeforde ex altera videlicet quod predicta Emma concessit et dedit ac dimisit predictis Magistro et fratribus sex solidos et septem denarios annui redditus quos h[abuit de] dote in villa de Chadleswich precipiendos de Waltero de Longeley cum omnibus per[tinentiis et] alijs seruiciis quo aliquo iure accidere possint de predicto redditu vsque ad terminum quat[uor annorum plenarie] completorum termino vero incipiente ad festum Annunciationis Beate Marie anno regni regis Edw[ardi] [vi]cesimo tercio Habendam et tenendum libere quiete in pace vsque ad terminum predictum Et ad []rey securitatem huic presenti scripto in modo Cirograffi confecto per [] Hijs testibus [Willelmo] de Porteys Johanne de Barndeley W[] att Hulle Henrico Seyr []