Charter Document - 00830042
Charter Number: | 00830042 |
---|---|
Cartulary Title: | Annals of the Hospital of St. Wulstan [Worcester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 - 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes de la Woningge de Bremesgraue clericus salute[m in Domino sem]piternam Nouerit vniversitas vestra quod ego caritatis intiutu dedi concessi et hac presenti carta mea confir[maui Deo et] Beate Marie Magistro et fratribus Hospitalis Sancti Wolstani Wygornie ac infirmis ibidem Deo seruientibus to[tum] [] wastum et turbariam cum fossatis hayiciis et omnibus aliis suis pertinentiis infra clausum et extra apud le Wil[] scilicet quod vocatur le Walsemedewe Habendum et tenendum de me et heredibus meis et assignatis meis sibi et s[uccessoribus suis] in liberam puram et perpetuam elemosinam libere quiete hereditarie integre bene et in pace inperpetuum s[icut aliqua elemosi]na liberius poterit dari Et ego vero dictus Johannes et heredes mei vel assignati mei totum predictum pratum cum wasto et [] omnibus aliis suis pertinentiis ut supradictum est predictis Magistro et fratribus ac infirmis et eorum successoribus con[tra omnes homines] et feminas warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Et vt hec mea donacio concessio [] et warantizacio rata et stabilis permaneat inperpetuum Presentem cartam sigilli mei impressione robo[raui Hiis testibus] Henrico Serles Johanne de Southwode Ricardo Ricardo filio filio eius Johanne Wokedene Adam de Wradeley et multis aliis