Charter Document - 00830041
Charter Number: | 00830041 |
---|---|
Cartulary Title: | Annals of the Hospital of St. Wulstan [Worcester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1260 - 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerint vniuersi presens scriptum visuri uel audituri quod ego Willelmus Halyday de Wygornia remisi relaxaui et imperpetuum pro me et heredibus vel assignatis meis quietum clamaui Deo et Beate Marie Magistro fratribus et infirmis Hospitalis Sancti Wlstani Wygornie et eorum successoribus imperpetuum totum jus meum et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in toto illo tenemento quod habui et optinui de dono Gilberti filii Johannis le Stockere de Wycheneford et jacet in vico qui vocatur Brutteport in Wygornia sicut in carta feoffacionis dicti Gilberti plenius continetur Ita scilicet quod dictus Willelmus heredes uel assignati mei in iam dicto tenemento vel in eiusdem aliquibus pertinentiis jus uel clamium exigere questionem actionem vel querelam apponere de cetero non poterimus Pro hac autem remissione relaxatione et perpetua quieta clamatione dederunt michi predicti Magister et fratres duos solidos sterlingorum premanibus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo Roculf Waltero Coynterel tunc balliuis Wygornie Willelmo Colle Ada de Kynefare Johanne le Caretter et aliis