Charter Document - 00830033

Charter Document - 00830033


Charter Number: 00830033
Cartulary Title: Annals of the Hospital of St. Wulstan [Worcester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Hoho ciuis Wygornie concessi remisi et quietum clamaui pro me et omnibus viuentibus Preceptori et fratribus Hospitalis Sancti Wlstani Wygornie totum jus meum et clamium quod habui uel habere potui de vno mesuagio cum pertinenciis in Gloueristrete de Wygornia quod situm est inter terram quondam Ade le Kembesteresone et terram quondam Galfridi Sparke et quod habui de dono dicti Ade le Kembesteresone sicut carta ipsius testatur Habendum et tenendum sibi et eorum successoribus ita quod nec ego nec aliquis uel aliquis nomine meo aliquid jus uel clamium in dicto mesuagio cum pertinenciis de cetero exigere uel vendicare poterimus in posterum pro hac autem concessione remissione et quieta clamantia dederunt mihi predicti Preceptor et fratres quinque solidos argenti premanibus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Johanne Gubernatore Pagano Burgeis Willelmo Colle Galfrido Sparke Henrico de Coderuger et aliis multis